monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXXV. <<< >>> XXXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XXXVI.
1 Ascendebant enim multi per collem, et cum Gundovaldo saepius loquebantur, inferentes ei convicia, ac dicentes: Tunc es pictor ille, qui tempore Chlothacharii regis per oratoria parietes atque cameras charaxabas? Tune es ille, quem Ballomerem nomine saepius Galliarum incolae vocitabant? Tune es ille, qui plerumque a regibus Francorum propter has praesumptiones quas profers, tonsoratus et exsilio datus es? Vel quis te, infelicissime hominum, in haec loca adduxit, edicito.2 Quis tibi tantam audaciam praestitit, ut dominorum ac regum nostrorum fines auderes attingere? Certe si a quoquam es evocatus, clara voce testare.3 En tibi ante oculos mortem expositam; en ipsam quam diu quaesisti exitii foveam, in quam praeceps deiiciaris.4 Dic satellites viritim, vel a quibus inviteris enuntia.5 At ille cum haec audiret, propius super portam astans dicebat: Quod me Chlothacharius pater meus exosum habuerit, habetur incognitum nulli; quod autem ab eo, vel deinceps a fratribus sim tonsoratus, manifestum est omnibus.6 Et haec me causa Narseti praefecto Italiae iunxit, ibique uxorem accipiens, duos filios generavi.7 Qua mortua, assumptis mecum liberis, Constantinopolim abii.8 Ab imperatoribus vero susceptus benignissime, usque ad hoc tempus vixi.9 Ante hos enim annos cum Guntchramnus Boso Constantinopolim abiisset, et ego sollicitus causas fratrum meorum diligenter rimarer, cognovi generationem nostram valde attenuatam, nec superesse de stirpe nostra, nisi Childebertum et Guntchramnum, fratrem scilicet, et fratris mei filium.10 Filii enim Chilperici regis cum ipso interierant, uno tantum parvulo derelicto.11 Guntchramnus frater meus filios non habebat; Childebertus nepos noster, minime fortis erat.12 Tunc Guntchramnus Boso his mihi diligenter expositis, invitavit me, dicens: Veni, quia ab omnibus regni regis Childeberti principibus invitaris, nec quisquam contra te mutire ausus est.13 Scimus enim omnes te filium esse Chlothacharii; nec remansit in Galliis qui regnum illud regere possit, nisi tu advenias.14 At ego datis ei multis muneribus, per duodecim loca sancta ab eo suscipio sacramenta, ut securus in hoc regnum accederem.15 Veni enim Massiliam, ibique me episcopus summa benignitate suscepit: habebat enim scripta seniorum regni nepotis mei.16 Ex hoc enim Avinionem accessi iuxta placita patricii Mummoli.17 Guntchramnus vero immemor sacramenti ac promissionis suae, thesauros meos abstulit, et in suam ditionem subegit.18 Nunc autem recognoscite quia ego sum rex, sicut et frater meus Guntchramnus.19 Tamen si tanto odio mens vestra grassatur, vel ad regem vestrum deducar, et si me cognoscit fratrem, quod voluerit faciat.20 Certe si nec hoc volueritis, vel liceat mihi regredi, unde prius egressus sum.21 Abibo enim, et nulli quidquam iniuriae inferam.22 Tamen ut sciatis vera esse quae dico, Radegundem Pictavam, et Ingetrudem Turonicam interrogate: ipsae enim vobis affirmabunt certa esse quae loquor.23 Haec eo dicente, multi cum conviciis et improperiis haec verba prosequebantur.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42