monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXXIV. <<< >>> XXXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XXXV.
1 Audierant enim eo tempore duces Guntchramni regis, Gundovaldum ultra Garonnam in littore residere cum ingenti hostium multitudine; ipsosque thesauros, quos Rigunthis tulerat, secum retinere. Tunc impetu facto cum equitibus [Ed. equis] Garonnam natando transiere, nonnullis de exercitu in amne demersis.2 Reliqui in littus egressi, requirentes Gundovaldum, invenerunt camelos cum ingenti pondere auri atque argenti, sive equites [Pro equos] quos fessos per vias reliquerat.3 Audientes deinceps eos infra muros urbis Convenicae commorari, relictis plaustris ac diversis impedimentis cum populo minore, robustiores viri ipsum, sicut iam Garonnam transierant, insequi destinant.4 Quibus properantibus, venerunt ad basilicam sancti Vincentii, quae est iuxta terminum Agennensis urbis, ubi ipse martyr pro Christi nomine agonem dicitur consummasse; inveneruntque eam refertam diversis thesauris incolarum.5 Erat enim spes incolis non esse a Christianis tanti martyris basilicam violandam, cuius ostia summo studio obserata erant.6 Nec mora appropinquans exercitus cum reserare templi valvas non valeret, ignem accendit; consumptisque ostiis, omnem substantiam cunctamque supellectilem, quam in ea invenire potuerunt, cum sacris ministeriis abstulerunt.7 Sed multos ibi ultio divina conterruit.8 Nam plerisque manus divinitus urebantur, emittentes fumum magnum, sicut ex incendio surgere solet.9 Nonnulli arrepti a daemone, per energiam debacchantes martyrem declamabant.10 Plurimi vero semoti a sociis propriis se iaculis sauciabant.11 Reliquum vero vulgus inante non sine grandi metu progressum est.12 Quid plura? Convenitur ad Convenas (sic enim diximus nomen urbis) omnisque phalanga in suburbana urbis campania castrametata est, ibique extensis tentoriis residebat.13 Vastabatur in circuitu tota regio: nonnulli autem ab exercitu, quos fortior avaritiae aculeus terebrabat, longius a suis evagantes, perimebantur ab incolis.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42