monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIII. > III. > II. > XXXIV. > 5 > X. > X. > XI. > XXXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XXXIV.

1 Igitur Gundovaldus cum audisset sibi exercitum propinquare, relictus a Desiderio duce, Garonnam cum Sagittario episcopo, Mummolo et Bladaste ducibus, atque Waddone transivit, Convenas petentes.2 Est enim urbs in cacumine montis sita, nullique monti contigua.3 Fons magnus ad radicem montis erumpens, circumdatus turre tutissima; ad quem per cuniculum descendentes ex urbe, latenter latices hauriunt.4 Hanc enim ingressus urbem in initio Quadragesimae locutus est civibus, dicens: Noveritis me cum omnibus, qui in regno Childeberti habentur, electum esse regem, atque haberi mecum non modicum solatium.5 Sed quoniam frater meus Guntchramnus rex immensum adversus me movet exercitum, oportet vos alimenta atque cunctam supellectilem infra murorum munitionem concludere, ut scilicet dum nobis illa pietas divina auget solatium, non pereatis inopia.6 Haec illis credentibus, quaecunque habere potuerunt collocantes in urbe praeparabant se ad resistendum.7 Eo tempore Guntchramnus rex misit litteras ad Gundovaldum, ex nomine Brunichildis reginae in quibus erat scriptum, ut relicto exercitu et in loca sua abire iusso, ipse remotior apud Burdegalensem urbem hiberna deduceret.8 Scripserat enim haec dolose, ut de eo plenius quid ageret, posset agnoscere.9 Igitur commorante eo apud urbem Convenas, locutus est incolis, dicens: Ecce iam exercitus appropinquat, egredimini ad resistendum.10 Quibus egredientibus, hi occupantes portas atque claudentes, excluso foris populo, cum episcopo loci, cuncta quae in urbe invenire potuerant, suis editionibus subdiderunt.11 Tantaque ibi multitudo annonae atque vini reperta est, ut si viriliter stetissent, per multorum annorum spatia victus alimentis non egerent.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42