monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXXII. <<<     >>> XXXIV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XXXIII.

1 Quibus caesis, et in carcerem retrusis, rex arcessiri nepotem suum Childebertum iubet, ut scilicet coniuncti pariter homines istos audire deberent.2 Denique cum simul coniuncti viros interrogarent, iteraverunt ea regibus simul astantibus, quae prius solus rex Guntchramnus audivit Asserebant etiam constanter hanc causam, sicut iam supra diximus, omnibus senioribus in regno Childeberti regis esse cognitam.3 Et ob hoc nonnulli de prioribus regis Childeberti in hoc placitum abire timuerunt, qui in hac causa putabantur esse participes.4 Posthaec rex Guntchramnus data in manu regis Childeberti hasta, ait: Hoc est indicium quod tibi omne regnum meum tradidi.5 Ex hoc nunc vade, et omnes civitates meas, tanquam tuas proprias, sub tui iuris dominationem subiice.6 Nihil enim, facientibus peccatis, de stirpe mea remansit, nisi tu tantum, qui mei fratri ses filius.7 Tu enim haeres in omni regno meo succede, caeteris exhaeredibus factis.8 Tunc relictis omnibus, assumpto seorsum puero clam locutus est, prius obtestans diligentissime, ne secreta collocutio ulli hominum panderetur.9 Tunc indicavit ei quos in consilio haberet, aut sperneret a colloquio; quibus se crederet, quos vitaret, quos honoraret muneribus, quos ab honore depelleret.10 Interea interdicens, ut Egidium episcopum Rhemensem, qui ei semper inimicus exstiterat, nullo modo aut crederet, aut secum haberet, quia et ipsi et patri suo saepius peierasset.11 Deinde cum ad convivium convenissent, cohortabatur Guntchramnus rex omnem exercitum, dicens: Videte, o viri, quia filius meus Childebertus iam vir magnus effectus est.12 Videte, et cavete, ne eum pro parvulo habeatis.13 Relinquite nunc perversitates, atque praesumptiones quas exercetis: quia rex est, cui vos nunc deservire debetis.14 Haec et his similia locutus, per triduum epulantes atque iocundantes, multisque muneribus locupletantes, cum pace discesserunt.15 Tunc ei reddidit rex Guntchramnus omnia, quae pater eius Sigibertus habuerat, obtestans ne ad matrem accederet, ne forte aliquis daretur aditus, qualiter ad Gundovaldum scriberet, aut ab eo scripta susciperet
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42