monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXX. <<<     >>> XXXII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XXXI.

1 Erat tunc temporis Gundovaldus in urbe Burdegalensi a Bertchramno episcopo valde dilectus.2 Inquirens autem quae ei causae solatium praebere possent, narravit quidam, quod aliquis in partibus Orientis rex, ablato sancti Sergii martyris pollice, in dextro brachio corporis sui seruisset.3 Cumque ei necessitas ad depellendum inimicos obvenisset, in hoc confisus auxilio, ubi dextri lacerti erexisset ulnam, protinus multitudo hostium, quasi martyris oppressa virtute, labebatur in fugam.4 Haec audiens Gundolvadus, inquirere diligentius coepit, quisnam esset in eo loco, qui reliquias sancti Sergii martyris meruisset accipere.5 Interea proditus ab episcopo Bertchramno Eufronius [Al. Eufron] negotiator per inimicitiam, quia invitum aliquando eum totonderat, inhians facultati eius.6 Quod ille dispiciens, ad aliam urbem transiens, caesarie crescente regreditur.7 Ait ergo episcopus: Est hic quidam Syrus, Eufronius nomine, qui de domo sua ecclesiam faciens, huius sancti reliquias collocavit; et plurima ex his signa, virtute martyris opitulante, conspexit.8 Nam cum tempore quodam Burdegalensis civitas maximo flagraret incendio, haec domus circumdata flammis, nullatenus est adusta.9 Ista eo dicente, statim Mummolus cursu rapido cum episcopo Bertchramno ad domum Syri accedit: vallatoque homine, pignora sibi sancta praecepit ostendi.10 Negat ille.11 Tamen cogitans, quod pro malitia aliqua ei hae pararentur insidiae, ait: Noli fatigare senem, nec sancto inferre iniuriam, sed acceptis a me centum aureis abscede.12 Illo quoque insistente, ut sanctas videret reliquias, ducentos aureos obtulit; et nec sic obtinuit eum recedere, nisi ipsa pignora viderentur.13 Tunc Mummolus elevari ad parietem scalam iubet (erant enim in sublimi parietis contra altarium in capsula reconditae), diaconum suum scandere praecepit.14 Qui per gradus scandens scalae, apprehendens causam, ita tremore concussus est, ut nec vivens putaretur ad terram reverti.15 Attamen accepta, ut diximus, capsula, quae de pariete pendebat, detulit.16 Qua perscrutata, Mummolus os de sancti digito reperit, quod cultro ferire non metuit.17 Posito enim desuper cultro, et sic de alio percutiebat.18 Cumque post multos ictus vix frangi potuisset, divisum in tres partes ossiculum diversas in partes dilabitur.19 Credo non erat acceptum martyri, ut haec ille contingeret.20 Tunc flente vehementius Eufronio, prosternuntur omnes in orationem, deprecantes ut Deus dignaretur ostendere, quae ab oculis fuerant humanis ablata.21 Post orationem autem repertae sunt particulae, ex quibus una Mummolus assumpta, abscessit, sed non, ut credo, cum gratia martyris, sicut in sequenti declaratum est.22 Dum autem in hac urbe morarentur, Faustianum presbyterum Aquensi urbi episcopum ordinari praecipiunt.23 Nuper enim in Aquensi urbe episcopus obierat, et Nicetius comes loci illius, germanus Rustici Vici Iuliensis episcopi, praeceptionem ab Chilperico elicuerat, ut tonsoratus civitati illi sacerdos daretur.24 Sed Gundovaldus destruere nitens eius decreta, convocatis Episcopis, iussit eum benedici.25 Bertchramnus autem episcopus, qui erat metropolis, cavens futura, Palladium Santonicum iniungit qui eum benediceret.26 Nam et oculi ei eo tempore a lippitudine gravabantur.27 Fuit autem ad hanc ordinationem et Orestes Vasatensis episcopus: sed negavit hoc coram rege.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXX. <<<     >>> XXXII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXI.