monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXVII. <<<     >>> XXIX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XXVIII.

1 Posthaec exercitus ab urbe Pictava remotus, inantea post Gundovaldum proficiscitur.2 Secutique sunt eum de Turonicis multi lucri causa; sed Pictavis super eum irruentibus 352, nonnulli interempti, plurimi vero spoliati redierunt.3 Hi autem qui de his ad exercitum prius iunxerant, pariter abierunt.4 Itaque exercitus ad Dorononiam fluvium accedens, praestolari coepit, quid de Gundovaldo cognosceret.5 Cui iam, ut supra dictum est, adhaeserant dux Desiderius et Bladastes cum Waddone maiore domus Rigunthis reginae.6 Erant enim primi cum eo Sagittarius episcopus et Mummolus.7 Sagittarius enim iam promissionem de episcopatu Tolosano acceperat.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42