monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXVI. <<<     >>> XXVIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XXVII.

1 Exinde Tolosam digressus, emisit nuntios ad Magnulfum episcopum civitatis, ut ab eo susciperetur.2 Sed ille non immemor prioris iniuriae, quam per Sigulfum quondam, qui se in regnum elevare voluit, pertulerat, dixit civibus suis: Scimus enim regem esse Guntchramnum ac nepotem eius Childebertum: hunc autem nescimus unde sit.3 Estote ergo parati, et si voluerit Desiderius dux hanc calamitatem inducere super nos, simili ut Sigulfus sorte depereat; sitque omnibus exemplum, ne quis extraneorum, Francorum regnum audeat violare.4 His ita resistentibus et bellum parantibus, adveniente Gundovaldo cum magno exercitu, cum vidissent quod sustinere non possent, susceperunt eum.5 Posthaec cum ad convivium in domo ecclesiae episcopus una cum Gundovaldo resideret, ait: Filium te Chlothacharii regis asseris, sed utrum sit verum, an non, ignoramus.6 Et si possis vindicare coepta, incredibile habetur apud animos nostros.7 At ille ait: Ego regis Chlothacharii sum filius, et partem regni de praesenti sum percepturus, et usque Parisios velociter accedam, et ibi sedem regni statuam.8 Cui episcopus ait: Verumne est ergo, quod nullus de stirpe Francorum remansit, si tu quae dicis impleveris? Inter has altercationes, cum haec Mummolus exandisset, elevata manu alapis cecidit episcopum, dicens: Non pudet ut tam degener et stultus ita magno regi respondeas? Verum ubi et Desiderius de consilio episcopi comperit quae fuerant dicta, ira commotus manus in eum iniecit, caesumque communiter hastis, pugnis, et calcibus, ac fune revinctum, exsilio damnaverunt, res eius, tam proprias quam ecclesiae, integre auferentes.9 Waddo autem, qui erat maior domus reginae Rigunthis, se eisdem copulavit; reliqui vero qui cum eo abierant, per fugam dilapsi sunt.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42