monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXV. <<< >>> XXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XXVI.
1 Gundovaldus vero Pictavum accedere voluit, sed timuit.2 Audierat enim iam contra se exercitum commoveri.3 In civitatibus enim quae Sigiberti regis fuerant, ex nomine regis Childeberti sacramenta suscipiebat: in reliquis vero quae aut Guntchramni, aut Chilperici fuerant, nomine suo, quod fidem servarent, iurabant.4 Posthaec Egolismam accessit, susceptisque sacramentis, muneratisque prioribus, Petrogoricum aggreditur, graviter episcopum tunc iniuriatum reliquit, pro eo quod susceptus ab eodem non fuisset.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42