monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXIV. <<< >>> XXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XXV.
1 Marileifum vero, qui primus medicorum in domo Chilperici regis habitus fuerat, ardentissime vallant; et qui iam a Gararico duce valde spoliatus fuerat, ab his iterum denudatur, ita ut nulla ei substantia remaneret.2 Equos quoque eius, aurum argentumque, sive species quas meliores habebat, pariter auferentes, ipsum ditioni ecclesiasticae subdiderunt.3 Servitium enim patris eius tale fuerat, ut molendina ecclesiastica studeret, fratresque ac consobrini, vel reliqui parentes culinis dominicis atque pistrino subiecti erant.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42