monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXIII. <<< >>> XXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XXIV.
1 Anno igitur decimo Childeberti regis rex Guntchramnus commotis gentibus regni sui magnum iunxit exercitum.2 Sed pars maior cum Aurelianensibus atque Bituricis Pictavum petiit; excesserant enim de fide quam regi promiserant.3 Miseruntque prius legationem, ut scirent utrum susciperentur ab his, an non. Sed episcopus loci, Maroveus, dure suscepit hos nuntios.4 At illi infra terminum ingressi, praedas, incendia, atque homicidia faciebant.5 Hi vero qui cum praeda revertebantur, per Turonicum transeuntes, similiter illis qui iam sacramenta dederant, faciebant: ita ut ipsae quoque ecclesiae incenderentur, et quaecunque invenire potuissent, diriperentur; quod saepius actum est, dum illi ad regem aegre converterentur.6 Sed cum exercitus propius ad urbem accederet, et iam pars maxima regionis devastata cerneretur, tunc miserunt nuntios, fideles se regi Guntchramno fatentes.7 At illi infra muros urbis recepti, super episcopum irruerunt, dicentes eum infidelem esse.8 Ille vero cum se ab his cerneret coarctatum, efracto uno de sacris ministeriis calice aureo, et in numismata redacto, se populumque redemit.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42