monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXI. <<<     >>> XXIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XXII.

1 Dum autem haec agerentur, res ipsius Eberulfi diversis conceduntur, aurum, argentumque, vel alias meliores species, quas secum retinebat, in medio expositae sunt.2 Quod vero commendatum habuit, publicatum est: greges etiam equorum, porcorum, iumentorumque diripiuntur.3 Domus vero inframuranea, quam de dominatione ecclesiae abstulerat, referta annonis, vino atque tergoribus, rebusque aliis multis, adplene spoliata est; nec ibi aliud quam parietes vacui remanserunt.4 Ex hoc nos maxime suspectos habebat, qui in causis eius fideliter currebamus, promittens plerumque, quod si unquam ad regis gratiam perveniret, in nobis haec quae perferebat ulcisceretur.5 Deus enim novit, cui arcana pectoris revelantur, quia de puro corde, in quantum potuimus, solatium ministravimus; et quanquam multas nobis insidias prius de rebus sancti Martini fecisset, exstabat tamen causa ut easdem obliviscerer, eo quod filium eius de sacro lavacro suscepissem.6 Sed, credo, infelici illi ea res maximum fuit impedimentum, quod nullam reverentiam sancto praestabat antistiti.7 Nam saepe caedes infra ipsum atrium, quod ad pedes beati exstat, exegit, exercens assidue ebrietates ac vanitates.8 Presbyterum quoque unum, pro eo quod ei vinum dare differret, cum iam crapulatus aspiceret, elisum super scamnum pugnis ac diversis ictibus verberavit, ut pene animam reddere videretur; et fecisset forsitan, si ei medicorum ventosae non subvenissent.9 Habebat enim pro timore regis in ipso salutatorio beatae basilicae mansionem.10 Cum autem presbyter, qui claves ostii retinebat, clausis reliquis recessisset, per illud salutatorii ostium introeuntes puellae, cum reliquis pueris eius suspiciebant picturas parietum, rimabanturque ornamenta beati sepulcri: quod valde facinorosum religiosis erat.11 Quod cum presbyter cognovisset, defixis clavis super ostium, intrinsecus seras aptavit.12 Haec ille cum post coenam vino madidus advertisset, et nos in basilica in initio noctis orationis gratia psalleremus, furibundus ingreditur, meque conviciis ac maledictionibus urgere coepit, illud inter iurgia exprobrans, quod ego eum velim a sancti antistitis fimbriis separare.13 Sed ego stupens quae virum cepisset insania, blandis eum sermonibus mulcere conatus sum.14 Sed cum eius furias verbis lenibus superare non possem, silere decrevi.15 Ille vero me tacitum intendens, ad presbyterum convertitur, evomitque in eum multa convicia; nam et illum verbis procacibus, et me diversis opprobriis impugnabat.16 Nos vero cum vidissemus eum, ut ita dicam, agi a daemone, egressi a basilica sancta scandalum vigiliasque finivimus, illud maxime indignum ferentes, quod hoc iurgium absque reverentia sancti, ante ipsum sepulcrum anti stitis excitaverat.17 His diebus vidi somnium, quod ipsi in sancta basilica retuli, dicens: Putabam me quasi in hac basilica sacrosancta Missarum solemnia celebrare.18 Cumque iam altarium cum oblationibus pallio serico coopertum esset, subito ingredientem Guntchramnum regem conspicio, qui voce magna clamabat: Extrahite inimicum generationis nostrae, evellite homicidam a sacro Dei altario.19 At ego cum haec audirem, ad te conversus dixi: Apprehende pallium altaris, infelix, quo sacra munera conteguntur, ne hinc abiiciaris.20 Cumque apprehenderes, laxabas eum manu, et non viriliter detinebas.21 Ego vero expansis manibus, contra pectus regis meum pectus aptabam, dicens: Noli eiicere hunc hominem de basilica sancta, ne vitae periculum patiaris, ne te sanctus antistes sua virtute confodiat.22 Noli te proprio iaculo interimere: quia hoc si feceris, praesenti vita aeternaque carebis.23 Sed cum rex mihi resisteret, tu laxabas pallium, et post me veniebas.24 Ego vero valde tibi molestus eram.25 Cumque reverteres ad altarium, apprehendebas pallium, sed rursum relinquebas.26 Dum hoc tu tepide retineres, et ego viriliter regi resisterem, evigilavi pavore conterritus, ignarus quid somnium indicaret.27 Igitur cum ei ista narrassem, ait: Verum est somnium quod vidisti, quod valde cogitationi meae concordat.28 Cui ego: Ecquid providit cogitatio tua? Et ille: Deliberatum, inquit, habui, ut si me rex ab hoc loco iuberet extrahi, ab una manu pallas altaris tenerem, ab alia vero, evaginato gladio, te prius interfecto, quantoscunque deinceps clericos reperissem, in mortem prosternerem.29 Nec mihi posthaec erat iniuria letho succumbere, si de huius sancti clericis acciperem ultionem.30 Haec ego audiens et stupens, admirabar quod erat, quia per os eius diabolus loquebatur; nunquam enim in Deum ullum timorem habuit.31 Nam dum esset in libertate, equi eius ac pecora per segetes pauperum vineasque dimittebantur.32 Quod si expellebantur ab his quorum evertebant labores, statim a suis percellebantur.33 Nam in hac angustia qua erat, saepe commemorabat, quod res beati antistitis abstulisset iniuste.34 Denique anno superiore commotum quemdam levem e civibus ecelesiae actores fecit interpellare.35 Tunc postposita iustitia, res, quas olim ecclesia possidebat, sub specie emptionis abstraxit, data ipsi homini parte aurea baltei sui. Sed [Al. haec] et talia multa perverse egit usque ad finem vitae suae, quem in posterum explanabimus.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXI. <<<     >>> XXIII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXII.