monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XIX. <<<     >>> XXI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XX.

1 Postquam autem Fredegundis regina ad supradictam villam abiit, cum esset valde moesta, quod ei potestas ex parte fuisset ablata, meliorem se existimans Brunichildem, misit occulte clericum sibi familiarem, qui eam circumventam dolis interimere posset, videlicet ut cum se subtiliter in eius subderet famulatum, ab ea credi posset, et sic clam percelleretur.2 Veniens igitur clericus, cum diversis ingeniis se eidem commendavit, dicens: A facie Fredegundis reginae fugio, deposcens auxilium tuum.3 Coepit se etiam omnibus reddere humilem, charum, obedientem, ac reginae privatum.4 Sed non longo tempore interposito, intellexerunt eum dolose transmissum; vinctusque ac caesus, cum rem patefecisset occultam, redire permissus est ad patronam: reseransque quae acta fuerant, effatus quod iussa patrare non potuisset, manuum ac pedum abscissione mulctatur.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.41