monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XVIII. <<<     >>> XX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XIX.

1 Cum autem clamor fieret magnus adversus eos, qui potentes cum rege fuerant Chilperico, scilicet quod abstulissent vel villas, vel res reliquas de rebus alienis, omnia quae iniuste ablata fuerant rex reddi praecepit, sicut iam superius indicatum est (Cap. 7).2 Fredegundem quoque reginam ad villam Rhotoialensem, quae in Rothomagensi termino sita est, abire praecepit, secutique sunt eam omnes meliores natu regni Chilperici regis; ibique relinquentes eam cum Melanio episcopo, qui de Rothomago submotus fuerat, ad filium eius se transtulerunt, promittentes quod ab eis studiosissime nutriretur.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.41