monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XVII. <<< >>> XIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XVIII.
1 Commorante vero rege apud urbem Parisiacam, venit quidam pauper, dicens: Audi, rex, verba oris mei.2 Noveris enim quia Faraulfus, cubicularius quondam fratris tui, quaerit te interficere.3 Audivi enim consilium eius, ut eunte te matutina oratione ad ecclesiam, aut cultro appeteret, aut hasta transfoderet.4 Obstupefactus autem rex, misit vocari eum.5 Quo negante, de his rex metuens armis se valde munivit.6 Nec penitus ad loca sancta, vel alio, nisi vallatus armatis atque custodibus procedebat.7 Faraulfus autem non post multum tempus mortuus est.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.40
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik