monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XVI. <<< >>> XVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XVII.
1 Promotus vero qui in Dunensi castro, ordinante Sigiberto rege, episcopus fuerat institutus, et post mortem regis amotus fuerat, eo quod castrum illud esset dioecesis Carnotenae, contra quem ita iudicium latum fuerat, ut presbyterii tantum officio fungeretur, accessit ad regem, deprecans ut ordinationem episcopatus in antedicto castro reciperet.2 Sed obsistente Pappolo Carnotenae urbis episcopo, ac dicente quia dioecesis meae est, ostendente praesertim iudicio episcoporum, nihil aliud potuit obtinere cum rege, nisi ea quae sub ipsius castri termino propria habebat, reciperet, in quo cum genitrice adhuc superstite moraretur.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.40