monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XV. <<< >>> XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XVI.
1 Praetextatum vero episcopum aegre suscipit, quem cives Rothomagenses post excessum regis de exsilio expetentes, cum grandi laetitia et laude civitati suae restituerunt.2 Post reditum vero suum ad urbem Parisiacam advenit, ac se Guntchramno regi repraesentavit, exorans ut causam suam diligenter exquireret.3 Asserebat enim regina eum non debere recipi, qui fuisset per iudicium quadraginta quinque episcoporum a sacerdotali officio segregatus.4 Cumque rex pro hac causa synodum excitare vellet, Ragnemodus huius urbis episcopus, pro omnibus responsum reddidit, dicens: Scitote ei poenitentiam indictam a sacerdotibus, non tamen eum prorsus ab episcopatu remotum.5 Et sic a rege susceptus, atque convivio eius ascitus, ad urbem suam regressus est.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.39
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik