monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XIV. <<< >>> XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XV.
1 Residente vero Fredegunde regina in ecclesia parisiaca, Leonardus ex domestico, qui tunc ab urbe Tolosa advenerat ingressus ad eam, causas contumeliae iniuriasque filiae eius narrare coepit, dicens: Quia iuxta imperium tuum accessi cum regina Rigunthe, ac vidi humilitatem eius, et qualiter exspoliata est a thesauris et omnibus rebus; ego vero per fugam dilapsus, veni nuntiare dominae meae quae gesta sunt.2 Haec illa audiens, furore commota, iussit eum in ipsa ecclesia spoliari, nudatumque vestimentis ac balteo, quod ex munere Chilperici regis habebat, discedere a sua iubet praesentia.3 Coquos quoque sive pistores, vel quoscunque de hoc itinere regressos esse cognovit, caesos, spoliatosque, ac demanicatos reliquit.4 Nectarium autem, Baudegisili episcopi fratrem nefandis accusationibus cum rege [Pro apud regem] tentavit obruere, asserens eum de thesauro regis mortui multa portasse.5 Sed et de promptuariis tam tergora quam vina multa eum abstulisse dicebat, petens ut vinctus carceralibus tenebris truderetur.6 Sed patientia regis, fratrisque auxilium fieri non permisit.7 Multa quidem ibi vana exercens, non metuebat Deum, in cuius ecclesia petebat auxilium.8 Habebat tunc temporis secum Audonem iudicem, qui ei tempore regis in multis consenserat malis.9 Ipse enim cum Mummolo praefecto multos de Francis, qui tempore Childeberti regis senioris ingenui fuerant, publico tributo subegit.10 Qui post mortem regis ab ipsis spoliatus ac denudatus est, ut nihil ei praeter quod super se auferre potuit, remaneret.11 Domos enim eius incendio subdiderunt; abstulissent utique et ipsam vitam, ni cum regina ecclesiam expetisset.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.39