monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XIII. <<<     >>> XV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XIV.

1 Igitur adveniente placito, directi sunt a Childeberto rege Egidius episcopus, Guntchramnus Boso, Sigivaldus, et alii multi ad Guntchramnum regem, ingressisque ad eum, ait episcopus: Gratias agimus Deo omnipotenti, o piissime rex, quod te post multos labores regionibus tuis regnoque restituit.2 Cui rex ait: Illi enim dignae sunt gratiae referendae, qui est Rex regum, et Dominus dominorum, qui haec sua miseratione operari dignatus est.3 Nam non tibi, cuius consilio doloso ac periuriis regiones meae anno superiore incensae sunt, qui nunquam fidem integram cum ullo homine habuisti, cuius dolositas ubique dispergitur, qui non sacerdotem, sed inimicum regni nostri te esse declaras.4 Ad haec verba episcopus iracundia commotus siluit.5 Unus autem ex legatis dixit: Supplicat nepos tuus Childebertus, ut civitates quas pater eius tenuit, reddi iubeas.6 Ad haec ille respondit: Iam dixi vobis prius, quia pactiones nostrae mihi haec conferunt; ideoque eas reddere nolo.7 Alius quoque legatorum ait: Rogat nepos tuus, ut Fredegundem maleficam, per quam multi reges interfecti sunt, reddi iubeas, ad ulciscendam mortem patris, patrui et consobrinorum suorum.8 Ait ille: Tradi ei, inquit, in potestatem non poterit, quia filium regem habet.9 Sed et ea quae contra illam asseritis, vera esse non credo.10 Post hos Guntchramnus Boso quasi aliquid suggesturus, ad regem accedit.11 Et quia sonuerat Gundovaldum manifeste regem levatum, anticipans rex verba eius, ait: O inimice regionis regnique nostri, qui propterea ante hos annos Orientem aggressus es, ut Ballomerem quemdam (sic enim vocabat rex Gundovaldum), super regnum nostrum adduceres, semper perfide, et nunquam custodiens quae promittis.12 Cui ille: Tu, inquit, dominus et rex regali in solio resides, et nullus tibi ad ea quae loqueris ausus est respondere.13 Insontem enim me de hac causa profiteor.14 At si aliquis est similis mihi, qui hoc crimen impingat occulte, veniat nunc palam et loquatur.15 Tu, o rex piissime, ponens hoc in Dei iudicio, ut ille discernat cum nos in unius campi planitie viderit dimicare.16 Ad haec cunctis silentibus addidit rex: Omnibus autem haec causa animos accendere debet, ut repellatur a finibus nostris advena, cuius pater molendina gubernavit; et, ut vere dicam, pater eius pectinibus insedit, lanasque composuit.17 Et quanquam possit fieri, ut unus homo utriusque artificii magisterio subderetur, ad increpationem tamen regis quidam ex ipsis respondit: Ergo duos, ut asseris, patres hic homo habuit, lanarium simul molendinariumque.18 Absit a te, o rex, ut tam inculte loquaris.19 Non enim auditum est unum hominem, praeter spiritalem causam, duos habere posse pariter genitores.20 Dehinc cum multi solverentur in risu, respondit alius legatorum, dicens: Valedicimus tibi, o rex; nam quia reddere noluisti civitates nepotis tui, scimus salvam esse securim, quae fratrum tuorum capitibus est defixa; celerius tuum librabit defixa cerebrum.21 Et sic cum scandalo discesserunt.22 Tunc rex his verbis succensus, iussit super capita euntium proiici equorum stercora, putrefactas hastulas, paleas, ac foenum putredine dissolutum, ipsumque foetidum urbis lutum.23 Quibus de rebus maculati graviter, non sine immensa iniuria atque contumelia abierunt.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik