monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XII. <<<     >>> XIV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XIII.

1 Confestim autem post mortem Chilperici, Gararicus dux Lemovicas accesserat, et sacramenta ex nomine Childeberti susceperat; exinde Pictavis veniens, ab ipsis receptus est, et ibi morabatur.2 Audiens autem quae Turonici patiebantur, mittit legationem, obtestans ne nos ad partem Guntchramni regis tradere deberemus, si nobis vellemus esse consultum: sed meminerimus potius Sigiberti, qui quondam genitor Childeberti fuit.3 Nos vero haec rursum episcopo et civibus mandata remisimus, quod nisi se ad tempus Guntchramno regi subderent, similia paterentur, asserentes hunc esse nunc patrem super duos filios, Sigiberti scilicet et Chilperici, qui ei fuerant adoptati: et sic tenere regni principatum, ut quondam Chlothacharius rex fecerat pater eius.4 His quoque non acquiescentibus, Gararicus de civitate egreditur, quasi exercitum adducturus, in urbe vero Eberonem cubicularium Childeberti regis relinquens.5 Sicharius vero cum Willachario Aurelianensi comite, qui nunc Turonis acceperat, exercitum contra Pictavos commovit, ut scilicet ab una parte Turonici, ab alia Biturici commoti cuncta vastarent.6 Qui cum ad terminum propinquassent, ac domos cremare coepissent, miserunt ad eos Pictavi legatos, dicentes: Petimus ut usque in placito, quod inter se Guntchramnus et Childebertus reges habent, sustineatis.7 Quod si convenit ut pagos hos bonus rex Guntchramnus accipiat, non resistimus; sin aliud, dominum nostrum recognoscimus, eni servire plenius debeamus.8 Ad haec illi responderunt: Nihil ad nos de hac causa pertinet, nisi tantum iussa principis adimplere.9 Nam si nolueritis, cuncta ut coepimus devastamus.10 Cumque in hoc res ageretur, ut universa incendio, praedae, atque captivitati traderentur, eiectis de civitate hominibus Childeberti, sacramenta Guntchramno regi dederunt, non longo tempore ea custodientes.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38