monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XI. <<<     >>> XIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XII.

1 Igitur Guntchramnus rex comites suos ad comprehendendas civitates, quas quondam Sigibertus de regno Chariberti fratris sui acceperat, direxit; ut exigentes sacramenta, suis eas ditionibus subiugarent.2 Turonici vero atque Pictavi ad Childebertum, Sigiberti filium, transire voluerunt: sed commoti Biturici contra eos venire disponunt, atque infra terminum Turonicum incendia facere coeperunt.3 Tunc Maroialensem ecclesiam termini Turonici, in qua sancti Martini reliquiae habebantur, incendio concremarunt; sed virtus beati adfuit, ut in tam valido incendio pallulae, quae super altarium fuerant positae, non consumerentur ab igne.4 Et non solum ipsae, sed etiam herbulae olim collectae, altarioque locatae, nequaquam exustae sunt.5 Quae incendia videntes Turonici, legationem mittunt, dicentes melius sibi esse ad tempus Guntchramno regi subdi, quam cuncta incendio aut ferro vastari.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38