monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , X. <<<     >>> XII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XI.

1 Erat enim cum haec agebantur, mensis decimus.2 Tunc apparuerunt in caudicibus vinearum palmites novi cum uvis deformatis, in arboribus flores; pharus magna per coelum discurrens, quae priusquam lux in die fieret, late mundum illuminavit.3 Apparuerunt etiam in coelo et radii.4 A parte septentrionali columna ignea, quasi de coelo pendens, per duarum horarum spatium visa est, cui stella magna superposita erat.5 In Andegavo autem terra tremuit, et multa alia signa apparuerunt, quae, ut opinor, ipsius Gundovaldi interitum nuntiaverunt.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38