monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , VIII. <<<     >>> X.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., IX.

1 Dum haec agerentur, Rigunthis Chilperici regis filia, cum thesauris supra scriptis, usque Tolosum accessit, et cernens se iam ad terminum Gotthorum esse propinquam, moras innectere coepit, dicentibus sibi tum praeterea suis, oportere eam ibidem commorari, cum ipsi fatigati de itinere, vestimenta haberent inculta, calciamenta scissa, ipsosque equorum atque carrucarum apparatus adhuc, sicut plaustris evecti erant, seorsum esse disiunctos.2 Oportere potius omnia haec prius diligenter stabiliri, et sic in itinere proficisci, ac suscipi cum omni elegantia ab sponso: ne forte si inculti inter Gotthos apparerent, irriderentur ab ipsis.3 Dum ergo his retardarentur ex causis, mors Chilperici regis in aures Desiderii ducis illabitur.4 Ipse quoque collectis secum viris fortissimis, Tolosam urbem ingreditur, repertosque thesauros abstulit de potestate reginae (Rigunthis), et in domum quamdam sub sigillorum munitione ac virorum fortium custodia mancipat, deputans reginae victum arctum, donec ad urbem regrederetur.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38