monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI. INCIPIT DE SANCTO GALLO EPISCOPO. > V. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI TERTII. > II. > CAPUT 6 > 18. > CAPUT 21 > CAPUT 2 > VIII. > 3. > II. > 4. > CAPITULA LIBRI II. > 7. > 2. > VII. > CAPUT 15 > XIX. > CAPUT 9 > CAPUT 27 > 6. > II. INCIPIT DE SANCTO ILLIDIO CONFESSORE. > CAPUT 20 > CAPUT 15 > VIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , VII. <<<     >>> IX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., VIII.

1 Sed quia non erat fidus ab hominibus inter quos venerat, armis se munivit, nec unquam ad ecclesiam aut reliqua loca quo ire delectabat, sine grandi pergebat custodia.2 Unde factum est, ut quadam die Dominica, postquam diaconus silentium populis ut Missae auscultarentur, indixit, rex conversus ad populum diceret: Adiuro vos, o viri cum mulieribus qui adestis, ut mihi fidem inviolatam servare dignemini, nec me, ut fratres meos nuper fecistis, interimatis; liceatque mihi vel tribus annis nepotes meos, qui mihi adoptivi facti sunt filii, enutrire: ne forte contingat, quod divinitas aeterna non patiatur, ut cum illis parvulis, me defuncto, simul pereatis; cum de genere nostro robustus non fuerit qui defenset.3 Haec eo dicente, omnis populus orationem pro rege fudit ad Dominum.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38 uldVLQ063.157

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik