monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , V. <<< >>> VII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., VI.
1 Sed cum eum Parisiaci recipere nollent, legatos ad Guntchramnum regem dirigit, dicens: Scio, piissime pater, non latere pietatem tuam, qualiter utrumque usque praesens tempus pars oppresserit inimica, ut nullus de rebus sibi debitis possit invenire iustitiam.2 Idcirco supplex nunc deprecor, ut placita, quae inter nos post patris mei obitum sunt innexa, custodiantur.3 Tunc Guntchramnus rex legatis illius ait: O miseri et semper perfidi, nihil in vobis verum habentes, neque in promissis permanentes, ecce omnibus quae mihi polliciti estis relictis, cum Chilperico rege novam pactionem scripsistis, ut me a regno depulso, civitates meas inter se dividerent.4 Ecce pactiones ipsas, ecce manus vestrae subscriptiones, quibus hanc conniventiam confirmastis: et qua nunc fronte quaeritis, ut nepotem meum Childebertum suscipere debeam, quem mihi vestra perversitate voluistis facere inimicum? Cui legati dixerunt: Si tantum mentem iracundia cepit, ut nihil nepoti tuo de his quae pollicitus es indulgeas, vel illa, quae de regno Chariberti debentur, auferre desiste.5 Quibus ille ait: Ecce pactiones quae inter nos factae sunt, ut quisquis sine fratris voluntate Parisios urbem ingrederetur, amitteret partem suam, essetque Polioctus martyr, cum Hilario atque Martino confessoribus, iudex ac retributor eius.6 Posthaec ingressus est in eam germanus meus Sigibertus, qui iudicio Dei interiens, amisit partem suam.7 Similiter et Chilpericus gessit.8 Per has ergo transgressiones amiserunt partes suas: ideoque quia illi iuxta Dei iudicium et maledictiones pactionum defecerunt, omne regnum Chariberti cum thesauris eius, meis ditionibus, lege opitulante, subiiciam: nec exinde alicui quidquam nisi spontanea voluntate indulgeam.9 Absistite igitur vos semper mendaces ac perfidi, et haec regi vestro referte.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38