1 Interea Fredegundis regina iam viduata Parisios advenit, et cum thesauris, quos infra murorum septa concluserat, ad ecclesiam confugit, atque a Ragnemodo fovetur episcopo: reliquos vero thesauros, qui apud villam Calam remanserant, in quibus erat missorium illud aureum, quod nuper fecerat (lib. VI, cap. 2), thesaurarii levaverunt, et ad Childebertum regem, qui tunc apud Meldensem commorabatur urbem, velociter transierunt.