monumenta.ch > Gregorius Turonensis > III.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , II. <<<     >>> IV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., III.

1 Vedastes cognomento Avo, qui ante hos annos Lupum Ambrosiumque pro amore uxoris Ambrosii interfecerat, et ipsam sibi, quae consobrina sua esse dicebatur, in matrimonium acceperat, dum multa scelera infra Pictavum terminum perpetraret, quodam loco cum Childerico Saxone coniunctus, dum se invicem conviciis lacessirent, unus ex pueris Childerici Avonem hasta transfixit.2 Qui ad terram ruens, plerisque adhuc ictibus sanciatus, iniquam animam sanguine defluente refudit; fuitque ultrix divina maiestas sanguinis innocentis, quem propria effuderat manu.3 Multa enim furta, homicidia, adulteriaque miserrimus saepe commiserat, quae silere melius puto.4 Composuit tamen filiis Saxo ille mortem eius.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38