monumenta.ch > Gregorius Turonensis > II.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , I. <<< >>> III.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., II.
1 Defuncto igitur Chilperico, inventaque quam diu quaesierat morte, Aurelianenses cum Blesensibus iuncti super Dunenses irruunt, eosque inopinantes proterunt; domos annonasque, vel quae movere facile non poterant, incendio tradunt; pecora diripiunt, atque res quas levare poterant, sustulerunt.2 Quibus discedentibus coniuncti Dunenses cum reliquis Carnotenis, de vestigio subsequuntur, simili sorte eos afficientes qua ipsi affecti fuerant, nihil in domibus, vel extra domos, vel de domibus relinquentes.3 Cumque adhuc inter se iurgia commoventes desaevirent, et Aurelianenses contra hos arma concuterent, intercedentibus comitibus, pax usque in audientiam data est, scilicet ut in die quo iudicium erat futurum, pars quae contra partem iniuste exarserat, iustitia mediante componeret, et sic a bello cessatum est.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38