monumenta.ch > Gregorius Turonensis > I.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SEPTIMI <<<     >>> II.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., I.

1 Licet sit studium historiam prosequi, quam priorum librorum ordo reliquit, tamen prius aliqua de beati Salvii episcopi obitu exposcit loqui devotio, qui hoc anno obiisse probatur.2 Hic enim, ut ipse referre erat solitus, diu in habitu saeculari commoratus, cum iudicibus saeculi mundiales causas est exsecutus: nunquam tamen se in his concupiscentiis obligans, quibus adolescentum animus solitus est implicari.3 Iam cum divini spiramenti odor interna viscerum attigisset, relicta saeculari militia monasterium expetivit, intellexitque vir iam tunc divinitati deditus, melius esse uti paupertate cum Dei timore, quam saeculi pereuntis lucra sectari: in quo monasterio diu sub regula a patribus instituta versatus est.4 Iam vero cum in robore maiori tam intellectus quam aetatis evectus esset, defuncto abbate, qui huic monasterio praeerat, alendi gregis suscipit officium; et qui se magis fratribus publicum pro correctione reddere debuerat, fit assumpto honore remotior.5 Illico sibi secretiorem cellulam quaerit.6 Nam in priore, ut ipse asserebat, amplius quam novem vicibus nimia exesus abstinentia, pellem corporis demutavit.7 Denique accepto honore, cum in hac contentius parcimonia orationi et lectioni vacaret, illud plerumque revolvebat, melius sibi fieri, si esset inter monachos occultus, quam nomen acceperit abbatis in populos.8 Quid plura? Includitur valedicens fratribus, sibique ipsis valedicentibus.9 In qua inclusione in omni abstinentia, magis quam prius egerat, commoratur: studens pro charitatis obsequio, ut cum quisque venisset extraneus, et orationem tribueret, et eulogias gratia plenissima ministraret: quae multis infirmis plerumque salutem integram detulerunt.10 Quodam autem tempore, febre nimia exhaustus, anhelus iacebat in lectulo; et ecce subito magno lumine cellula clarificata contremuit.11 At ille extensis ad coelum manibus cum gratiarum actione, spiritum exhalavit.12 Misto quoque ululatu monachi cum ipsius genitrice corpus defuncti extrahunt, aqua diluunt, vestimentis induunt, et feretro superponunt, atque in psallentio fletuque labentem exigunt noctem.13 Mane autem facto, funeris officio praeparato, corpus moveri coepit in feretro.14 Et ecce malis rubescentibus, vir quasi de gravi somno suscitatus, excutitur, apertisque oculis, et manibus elevatis, ait: O Domine misericors, quid fecisti mihi, ut me in hunc tenebrosum mundanae habitationis locum redire permitteres, cum mihi melior esset in coelo tua misericordia, quam istius mundi vita nequissima? Stupentibus autem suis, et interrogantibus, quid fuerit tale prodigium, nihil interrogantibus ille respondit.15 Surgens autem de feretro, nihil mali sentiens de incommodo quo laboraverat, triduo absque cibi ac poculi perstitit alimento.16 Die autem tertio, convocatis monachis et matre, ait: Audite, o dilectissimi, et intelligite, quia nihil est quod cernitis in hoc mundo; sed sunt, iuxta id quod Salomon propheta cecinit, Omnia vanitas (Eccle. I, 2).17 Felix est enim, qui ea agere potest in saeculo, ut gloriam Dei cernere mereatur in coelo.18 Et cum haec diceret, dubitare coepit utrum loqueretur amplius, an sileret.19 Quo tacente, implicitus fratrum precibus ut quid vidisset exponeret, ait: Cum me ante hos quatuor dies contremiscente cellula exanimem vidistis, apprehensus a duobus angelis in coelorum excelsa sublatus sum, ita ut non solum hoc squalidum saeculum, verum etiam solem ac lunam, nubes et sidera sub pedibus habere putarem: deinde per portam luce ista clariorem introductus sum in illud habitaculum, in quo omne pavimentum erat quasi aurum argentumque renitens, lux ineffabilis, amplitudo inenarrabilis; quam ita multitudo promiscui sexus obtexerat, ut longitudo ac latitudo catervae prorsus pervideri non possit.20 Cumque nobis via inter comprimentes, ab his qui praecedebant angelis, pararetur, pervenimus ad locum, quem iam de longinquo contemplabamur: in quo superpendebat nubes omni luce lucidior, in quo non sol, non luna, non astrum cerni poterat, sed super his omnibus naturali luce splendidius effulgebat, et vox procedebat de nube tanquam vox aquarum multarum.21 Ibi etiam me peccatorem humiliter salutabant viri in veste sacerdotali ac saeculari, quos mihi qui praecedebant, enarraverunt esse martyres ac confessores, quos hic summo excolimus famulatu.22 Stans igitur in loco in quo iussus sum, operuit me odor nimiae suavitatis, ita ut ab hac suavitate refectus, nullum adhuc cibum potumque desiderem.23 Et audivi vocem dicentem: Revertatur hic in saeculum, quoniam necessarius est ecclesiis nostris.24 Vox enim audiebatur, nam qui loqueretur penitus cerni non poterat.25 Et ego prostratus super pavimentum, cum fletu dicebam: Heu! heu! Domine! cur mihi haec ostendisti, si ab his frustrandus eram! Ecce hodie eiicis me a facie tua, ut revertar ad saeculum fragile, et huc ultra redire non valeam.26 Ne, quaeso, Domine, auferas misericordiam tuam a me, sed deprecor ut permittas me hic habitare, ne illuc decidens peream.27 Et ait vox quae loquebatur mihi: Vade in pace.28 Ego enim sum custos tuus, donec reducam te in hunc locum.29 Tunc relictus a comitibus meis, descendens cum fletu, per portam qua ingressus fueram, huc sum regressus.30 Haec eo loquente, stupentibus cunctis qui aderant, coepit iterum sanctus Dei cum lacrymis dicere: Vae mihi qui tale mysterium ausus sum revelare.31 Ecce enim odor suavitatis, quem de loco sancto hauseram, et in quo per hoc triduum sine ullo cibo potuque sustentatus sum, recessit a me.32 Sed et lingua mea gravibus est operta vulneribus, et ita tumefacta, ut omne os meum videatur implere.33 Et scio quia non fuit beneplacitum Domino Deo meo, ut haec arcana vulgarentur.34 Sed tu nosti, Domine, quia in simplicitate cordis haec feci, non in iactantia mentis.35 Sed quaeso ut indulgeas, et non me derelinquas, iuxta pollicitationem tuam.36 Et haec dicens siluit, et accepit cibum potumque.37 Ego vero haec scribens, vereor ne alicui legenti sit incredibile, iuxta id quod Sallustius historiam scribens ait, ubi de virtute atque gloria bonorum memor est: « Quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit: supra ea, veluti ficta pro falsis ducit.38 » Nam testor Deum omnipotentem, quia ab ipsius ore omnia quae retuli, audita cognovi.39 Post multum vero tempus ipse vir beatus cellula sua extractus, ad episcopatum electus, invitus est ordinatus: in quo, ut opinor, decimum annum cum ageret, invalescente apud Albigensem urbem inguinario morbo, et maxima iam parte de populo illo defuncta, cum iam pauci de civibus remanerent, vir beatus, tanquam bonus pastor, nunquam ab illo loco recedere voluit, sed semper hortabatur eos qui relicti erant, orationi incumbere, ac vigiliis instanter insistere, et bona semper tam in operibus quam in cogitatione versare, dicens: Haec agite, ut, si vos Deus de hoc mundo migrare voluerit, non in iudicium, sed in requiem introire possitis.40 Cum autem, ut credo, iam revelante Domino, tempus suae vocationis agnosceret, ipse sibi sarcofagum composuit, corpus abluit, vestem induit, et sic intentum semper coelo beatum spiritum exhalavit.41 Fuit autem magnae sanctitatis, minimaeque cupiditatis, aurum nunquam habere volens.42 Nam si coactus accepisset, protinus pauperibus erogabat.43 Cuius tempore cum Mummolus patricius multos captivos ab ea urbe duxisset, prosecutus ille omnes redemit Tantamque ei Dominus gratiam cum populo illo tribuit, ut ipsi etiam qui captivos duxerant, et de pretio ei concederent, et in reliquo munerarent: et sic patriae suae captivos libertati pristinae restauravit.44 Multaque de hoc viro bona audivi: sed dum ad historiae coeptum reverti cupio, plurima praetermitto.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SEPTIMI <<<     >>> II.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > I.