monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XLV. <<<    

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XLVI.

1 His itaque cum hac praeda pergentibus, Chilpericus, Nero nostri temporis et Herodes, ad villam Calensem, quae distat ab urbe Parisiaca quasi centum stadiis, accedit, ibique venationes exercet.2 Quadam vero die regressus de venatione, iam subobscura nocte, dum de equo susciperetur, et unam manum super scapulam pueri retineret, adveniens quidam eum cultro percutit sub ascellam, iteratoque ictu ventrem eius perforat; statimque profluente copia sanguinis tam per os quam per aditum vulneris, iniquum fudit spiritum.3 Quam vero malitiam gesserit, superior lectio docet.4 Nam regiones plurimas saepius devastavit atque succendit; de quibus nihil doloris, sed laetitiam magis habebat, sicut quondam Nero, cum inter incendia palatii tragoedias decantaret.5 Persaepe homines pro facultatibus eorum iniuste punivit; in cuius tempore pauci quodammodo episcopatum clerici meruerunt.6 Erat enim gulae deditus, cuius deus venter fuit, nullumque se asserebat esse prudentiorem; confecitque duos libros, quasi Sedulium meditatus, quorum versiculi debiles nullis pedibus subsistere possunt, in quibus, dum non intelligebat, pro longis syllabas breves posuit, et pro brevibus longas statuebat; et alia opuscula, vel hymnos, sive missas, quae nulla ratione suscipi possunt.7 Causas pauperum exosas habebat, sacerdotes Domini assidue blasphemabat; nec aliunde magis dum secretus esset, exercebat ridicula vel iocos, quam de ecclesiarum episcopis.8 Illum ferebat levem, alium superbum; illum abundantem, istum luxuriosum; illum asserebat elatum, hunc tumidum: nullum plus odio habens quam ecclesias.9 Aiebat enim plerumque: Ecce pauper remansit fiscus noster, ecce divitiae nostrae ad ecclesias sunt translatae.10 Nulli penitus, nisi soli episcopi, regnant; periit honor noster, et translatus est ad episcopos civitatum. Haec aiens [Al. agens] assidue, testamenta quae in ecclesias conscripta erant, plerumque disrupit, ipsasque patris sui praeceptiones, putans quod non remaneret qui voluntatem eius servaret, saepe calcavit.11 Iam de libidine atque luxuria non potest reperiri in cogitatione, quod non perpetrasset in opere, novaque semper ad laedendum populum ingenia perquirebat; nam si quos hoc tempore culpabiles reperisset, oculos eis iubebat erui.12 Et in praeceptionibus, quas ad iudices pro suis utilitatibus dirigebat, haec addebat: « Si quis praecepta nostra contempserit, oculorum avulsione multetur.13 » Nullum unquam pure dilexit, a nullo dilectus est; ideoque cum spiritum exhalasset, omnes eum reliquerunt sui.14 Mallulfus autem Silvanectensis episcopus, qui iam tertia die in tentorio residebat, et ipsum videre non poterat, ut eum interemptum audivit, advenit; ablutumque vestimentis melioribus induit, noctem in hymnis deductam, in navim levavit, et in basilica sancti Vincentii quae est Parisiis, sepelivit, Fredegunde regina in ecclesia derelicta.15 Explicit liber sextus Georgii Florentis, sive Gregorii Turonensis episcopi.16 Deo gratias.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38