monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XLIV. <<< >>> XLVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XLV.
1 Interim advenientibus Kalendis Septembribus, Gotthorum magna legatio ad regem Chilpericum accedit.2 Ipse vero iam regressus Parisios, familias multas de domibus fiscalibus auferri praecipit, et in plaustris componi; multos quoque flentes et nolentes abire, in custodiam retrudi iussit, ut eos facilius cum filia transmittere posset.3 Nam ferunt multos sibi ob hanc amaritudinem vitam laqueo extorsisse, dum de parentibus propriis auferri metuebant.4 Separabatur autem filius a patre, mater a filia, et cum gravi gemitu ac maledictionibus discedebant; tantusque planctus in urbe Parisiaca erat, ut planctui compararetur Aegyptio.5 Multi vero meliores natu, qui vi compellebantur abire, testamenta condiderunt, resque suas ecclesiis deputantes, atque petentes, ut cum in Hispanias puella introisset, statim testamenta illa, tanquam si iam essent sepulti, reserarentur.6 Interea legati regis Childeberti Parisios advenerunt, contestantes Chilperico regi, ut nihil de civitatibus, quas de regno patris sui tenebat, auferret, aut de thesauris eius in aliquo filiam muneraret, ac non mancipia, non equites [Al. equos], non iuga boum, neque aliquid huiuscemodi de his auderet attingere.7 De quibus legatis unum ferunt clam interemptum, sed nescitur a quo.8 Suspicio tamen vertebatur ad regem.9 Promittens vero Chilpericus rex nihil de his contingere, convocatis melioribus Francis, reliquisque fidelibus, nuptias celebravit filiae suae.10 Traditaque legatis Gotthorum, magnos ei thesauros dedit; sed et mater eius immensum pondus auri argentique, sive vestimentorum protulit, ita ut videns haec rex, nihil sibi remansisse putaret.11 Quem cernens regina commotum, conversa ad Francos, ita ait: Ne putetis, o viri, quidquam hic de thesauris anteriorum regum haberi.12 Omnia enim quae cernitis, de mea proprietate oblata sunt, quia mihi gloriosissimus rex multa largitus est.13 Et ego nonnulla de proprio congregavi labore, et de domibus mihi concessis, tam de fructibus quam de tributis; plurima reparavi.14 Sed et vos plerumque me muneribus vestris ditastis, de quibus sunt ista quae nunc coram videtis; nam hic de thesauris publicis nihil habetur.15 Et sic animus regis delusus est.16 Nam tanta fuit multitudo rerum, ut aurum argentumque, et reliqua ornamenta, quinquaginta plaustra levarent.17 Franci vero multa munera obtulerunt: alii aurum, alii argentum, nonnulli equites [I. equos], plerique vestimenta, et unusquisque ut potuit donativum dedit.18 Iam vero valefaciens puella, post lacrymas et oscula, cum de porta egrederetur, uno carrucae effracto axe, omnes Malahora dixerunt: quod a quibusdam pro auspicio susceptum est.19 Denique haec de Parisiis progressa, octavo ab urbe milliario tentoria figi praecepit.20 Surgentes enim quinquaginta viri de nocte, apprehensis centum equitibus [Al. equis] optimis, totidemque frenis aureis, ac duabus catenis magnis, ad Childebertum regem fuga dilapsi abierunt.21 Sed et per totum iter cum labi quis potuisset, effugiebat, ferens secum quae arripere potuisset.22 Apparatus quoque magnus expensae de diversis civitatibus in itinere congregatus est, in quo nihil de fisco suo rex dari praecepit, nisi omnia de pauperum coniecturis.23 Sed quoniam suspicio erat regi, ne frater aut nepos aliquas insidias puellae in via pararent, vallatam ab exercitu pergere iussit.24 Erant autem cum ea viri magnifici: Bobo dux, filius Mummoleni, cum uxore, quasi paranymphus; Domegiselus, et Ansoualdus; maior domus autem Waddo, qui olim Santonicum rexerat comitatum: reliquum vero vulgus super quatuor millia erat.25 Caeteri autem duces et camerarii, qui cum ea properaverant, de Pictavo regressi sunt; isti vero item conficientes, pergebant ut poterant.26 Per quam viam tanta spolia, tantaeque praedae factae sunt, ut vix valeant enarrari; nam hospitiola pauperum exspoliabant, vineas devastabant, ita ut incisis caudicibus cum uvis auferrent, levantes pecora, vel quidquid invenire potuissent, nihilque per viam qua gradiebantur relinquentes; impletumque est quod dictum est per Ioel prophetam: Residuum locustae comedit eruca, et residuum erucae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo (Ioel I, 4).27 Ita et hoc actum est tempore, ut residuum pruinae protereret tempestas, et residuum tempestatis exureret siccitas, et residuum siccitatis auferret hostilitas.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XLIV. <<< >>> XLVI.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLV.