monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XLIII. <<< >>> XLV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XLIV.
1 Locustae quoque de Carpitania provincia, quam per quinque vastaverant annos, hoc anno progressae, aggeremque publicum tenentes, ad aliam se provinciam, quae huic vicina erat provinciae, contulerunt.2 Quare spatium in centum quinquaginta extenditur millia longitudo; latitudo vero in centum millibus terminatur.3 Hoc anno multa prodigia apparuerunt in Galliis, vastationesque multae fuerunt in populo.4 Nam mense Ianuario rosae visae sunt; circa solem quoque circulus magnus apparuit, diversis coloribus mistus, ut solet in illo coelestis iris ambitu pluvia discedente monstrari.5 Pruina graviter vineas exussit; tempestas etiam subsecuta vineas segetesque per plurima loca vastavit, residuum quoque grandinis siccitas immensa consumpsit.6 Exiguusque fructus in aliquibus vineis visus, in aliis vero nulius, ita ut irati contra Deum homines, patefactis aditibus vinearum, pecora vel iumenta, intromitterent, noxias sibi immiscentes miseri preces, atque dicentes: Nunquam in his vineis palmes nascatur in sempiternum.7 Arbores vero, quae mense Iulio poma protulerant, mense Septembri fructus alios ediderunt.8 Morbus pecorum iteratus invaluit, ita ut vix quidquam remaneret.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38