monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XLI. <<< >>> XLIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XLII.
1 Childebertus vero rex in Italiam abiit.2 Quod cum audissent Langobardi, timentes ne ab eius exercitu caederentur, subdiderunt se ditioni eius, multa ei dantes munera, ac promittentes se parti eius esse fideles atque subiectos; patratisque cum his omnibus quae voluit rex, in Gallias est regressus, atque exercitum commoveri praecepit, quem in Hispaniam dirigi iussit, sed quievit.3 Ab imperatore autem Mauricio ante hos annos quinquaginta millia solidorum acceperat, ut Langobardos de Italia extruderet.4 Audito autem imperator, quod cum his in pace coniunctus est, pecuniam repetebat: sed hic, fidus a solatiis, ne responsum quidem pro hac re voluit reddere.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38