monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XL. <<< >>> XLII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XLI.
1 Comperto autem Chilpericus rex quod Guntchramnus frater eius cum Childeberto nepote suo pacem fecerat, et civitates, quas violenter invaserat, ei simul vellent auferre, cum omnibus thesauris suis in Cameracensem urbem discessit, et omnia quae melius habere potuerat, secum tulit.2 Misitque ad duces et comites civitatum nuntios, ut muros componerent urbium, resque suas cum uxoribus et filiis infra murorum munimenta concluderent, atque ipsi, si necessitas exigeret, repugnarent viriliter, ne eis pars adversa noceret, illud addens: Et si aliquid perdideritis, cum de inimicis ulciscemur, maiora conquiretis; nesciens patrationem victoriarum in manu Dei consistere.3 Deinde saepius exercitum commovet, et iterum infra terminum requiescere iubet.4 His diebus ei filius natus est, quem in villa Victoriacensi nutrire praecepit, dicens: Ne forte dum publice videtur, aliquid mali incurrat et moriatur.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38