monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XL.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXXIX. <<<     >>> XLI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XL.

1 Legatus vero, Oppila nomine, de Hispaniis advenit, multa munera Chilperico regi deferens.2 Timebat enim rex Hispanorum, ne Childebertus exercitum ad ulciscendam sororis suae iniuriam commoveret: quia Leuvichildus apprehensum filium suum Hermenegildum, qui sororem Childeberti acceperat, retruserat in custodiam, ipsa muliere cum Graecis relicta.3 Igitur cum die sancto Paschae hic legatus Turonis advenisset, sciscitati sumus, utrum nostrae religionis esset.4 Respondit ipse se hoc credere quod catholici credunt.5 Exinde procedens nobiscum ad ecclesiam, Missarum solemnia tenuit; sed neque pacem cum nostris fecit, neque de sacrificiis communicavit.6 Cognitumque est mendacium esse quod dixerat se esse catholicum.7 Nihilominus ad convivium invitatus adfuit.8 Cumque ego sollicitus requirerem quid crederet, respondit: Credo Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse virtutis.9 Cui ego respondi: Si haec, ut asseris, credis, quae obstitit causa ut de sacrificiis, quae Deo offerimus, communicare differres? Et ille: Quia, inquit, Gloriam non recte respondetis; nam iuxta Paulum apostolum nos dicimus: Gloria Deo Patri per Filium; vos autem dicitis: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto; cum doctores ecclesiarum doceant, Patrem per Filium nuntiatum fuisse in mundo, sicut ipse Paulus ait: Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum, per Iesum Christum Dominum nostrum (I Tim. I, 17).10 Et ego respondi: Patrem per Filium annuntiatum nulli catholico esse incognitum reor; sed sic praedicavit Patrem in saeculo, ut et se virtutibus ostenderet Deum.11 Deo autem Patri haec necessitas fuit Filium mittendi ad terras, ut ostenderet Deum: ut quia mundus patriarchis, et prophetis, atque ipsi latori legis non crediderat, saltem vel Filio crederet.12 Ideoque necesse est, ut sub significatione personarum gloria detur Deo.13 Dicimus ergo: Gloria Deo Patri qui misit Filium; gloria Deo Filio, qui sanguine suo redemit mundum; gloria Deo Spiritui sancto, qui sanctificat hominem iam redemptum.14 Nam tu qui dicis, Gloria Patri per Filium, adimis gloriam Filio; quasi ipse non sit gloriosus cum Patre, propterea quod eum annuntiavit in mundo.15 Nuntiavit, ut diximus, Filius Patrem in mundo, sed multi non crediderunt, dicente Ioanne evangelista: In sua propria venit, et sui eum non receperunt.16 Quotquot autem eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius (Ioan. I, 11, 12).17 Nam tu qui Paulo apostolo derogas, et sensum eius non intelligis, percipe quam caute loquitur, et iuxta [Al. iuste] ut recipere quis potest, adverte qualiter praedicat inter gentes incredulas, ut nulli onus grave videatur imponere, sicut quibusdam dicit: Lac vobis potum dedi non escam: nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2).18 Perfectorum est enim, solidus cibus (Heb. V, 14).19 Sed et aliis dicit: Nihil vobis praedicavi, nisi Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2).20 Nunc autem quid vis, o tu haeretice, quia Paulus Christum tantum crucifixum praedicavit, resurrexisse tu dubitas? Adverte potius cautelam eius, et vide astutiam, quid aliis dicit, quos robustiores videbat in fide: Et si, inquit, novimus Christum crucifixum, nunc autem iam non novimus (II Cor. V, 16).21 Nega ergo tu accusator Pauli, si tanta mentem dementia cepit, quia nec crucifixus est.22 Sed, quaeso, relinque ista, et audi consilium melius: adhibe collyria oculis lippis, et lucem praedicationis apostolicae percipe.23 Secundum homines enim loquebatur Paulus humilius, ut eos ad celsioris fidei fastigia sublevaret, sicut alibi ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX, 22).24 Nunquid homo mortalis non est daturus gloriam Filio, quem ipse Pater non semel, sed bis et tertio glorificavit e coelo? Ausculta quid de coelis loquitur, cum idem Filius, descendente Spiritu sancto, sub Ioannis manu baptizaretur.25 Hic est, ait, Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. XVII, 5).26 Certe si oppilatas habes aures, ut ista non audias, crede apostolis quid in monte audierint, cum tranfiguratus Iesus in gloria loqueretur cum Moyse et Helia.27 Nempe de nube splendida Pater ait: Hic est Filius meus charissimus, ipsum audite (II Pet. I, 17).28 Ad haec haereticus respondit: Nihil in his testimoniis Pater de gloria loquitur Filii, nisi tantum ipsum Filium monstrat.29 Et ego: Si enim ista sic recipis, proferam tibi aliud testimonium, in quo Pater reddidit Filium gloriosum.30 Veniente autem Domino ad passionem, cum ille diceret: Pater glorifica Filium tuum, ut Filius tuus glorificet te (Ioan. XVII, 1); quid ei Pater respondit de coelo? Nonne ait: Et glorificavi, et iterum glorificabo (Ioan. XII, 28)? Ecce enim Pater glorificat eum propria voce, et tu ei gloriam conaris adimere? Voluntatem quidem ostendis, sed potestas nulla suppetit.31 Nam qui Pauli apostoli accusator existis, audi ipsum imo Christum in ipso loquentem: Omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11).32 Quod si nunc communis est cum Patre gloria, et in ipsa qua nunc Pater est gloria commoratur, qualiter eum tu quasi inglorium exhonoras? Aut cur non erit ei reddenda gloria inter homines, qui pari gloria cum Patre regnat in coelis? Confitemur ergo Christum Filium Dei Deum verum.33 Ideoque quia deitas una, una erit et gloria.34 Posthaec dato silentio, ab altercatione cessatum est.35 Ille quoque ad Chilpericum regem accedens, oblatis muneribus quae rex Hispanorum miserat, in Hispaniam est regressus.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXXIX. <<<     >>> XLI.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XL.