monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXXVIII. <<<     >>> XL.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XXXIX.

1 Remigius Biturigum episcopus obiit: cuius post transitum gravi incendio pars maxima civitatis cremata est, ibique illa quae hostilitati resederant, perierunt.2 Posthaec Sulpicius in ipsa urbe ad sacerdotium, Guntchramno rege favente, praeeligitur.3 Nam cum multi munera offerrent, haec rex episcopatum quaerentibus respondisse fertur: Non est principatus nostri consuetudo, sacerdotium venundare sub pretio, sed nec vestrum eum praemiis comparare: ne et nos turpis lucri infamia notemur, et vos Mago Simoni comparemini.4 Sed iuxta Dei praescientiam Sulpicius vobis erit episcopus.5 Et sic ad clericatum deductus, episcopatum ecclesiae supradictae suscepit.6 Est enim vir valde nobilis, et de primis senatoribus Galliarum, in litteris bene eruditus rhetoricis, in metricis vero artibus nulli secundus.7 Hic synodum illam, cuius supra meminimus, pro parochiis Cadurcinis fieri commonuit.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38