monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXXVII. <<< >>> XXXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XXXVIII.
1 Theodosius Rutenorum episcopus, qui sancto Dalmatio successerat, diem obiit: in qua ecclesia intantum pro episcopatu intentiones et scandala orta convaluerunt, ut pene sacris ministeriorum vasis et omni facultate meliori nudaretur: verumtamen Transobadus presbyter reiicitur, et Innocentius Gabalitanorum comes eligitur ad episcopatum, opitulante Brunichilde regina.2 Sed assumpto episcopatu, confestim Ursicinum Cadurcinae urbis episcopum lacessere coepit, dicens, quia dioeceses Rutenae Ecclesiae debitas retineret.3 Unde factum est, ut diuturna intentione gliscente, post aliquot annos coniunctus metropolis cum suis provincialibus apud urbem Arvernam residens, iudicium emanaret, scilicet ut parochias, quas nunquam Rutena Ecclesia tenuisse recolebatur, reciperet: quod ita factum est.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38