monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXXVI. <<< >>> XXXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XXXVII.
1 Lupentius vero abbas basilicae sancti Privati martyris urbis Gabalitanae, a Brunichilde regina arcessitus, advenit.2 Incusatus enim, ut ferunt, fuerat ab Innocentio supradictae urbis comite, quod profanum aliquid effatus de regina fuisset.3 Sed discussis causis, cum nihil de crimine maiestatis conscius esset inventus, discedere iussus est.4 Verum ubi viam carpere coepit, iterum ab antedicto comite captus, et ad Ponticonem villam deductus, multis suppliciis est affectus; dimissusque iterum ut rediret, cum super Axonam fluvium tentorium tetendisset, iterum irruit super eum inimicus eius.5 Cuius vi oppressi amputatum caput in culeum oneratum lapidibus posuit, et flumini dedit; reliquum vero corpus vinctum cum saxo immersit gurgiti.6 Post dies vero paucos apparuit quibusdam pastoribus, et sic extractum a flumine sepulturae mandatum est.7 Sed dum necessitates funeris pararentur, et ignoraretur quis esset e populo, praesertim cum caput truncati non inveniretur, subito adveniens aquila levavit culeum a fundo fluminis, et ripae deposuit: admirantesque qui aderant, apprehenso culeo, dum sollicite quid contineret inquirunt, caput truncati reperiunt, et sic cum reliquis artubus est sepultum.8 Nam ferunt nunc et lumen ibi divinitus apparere: et si infirmus ad hunc tumulum fideliter deprecatus fuerit, accepta sospitate recedit.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38