monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXXV. <<< >>> XXXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XXXVI.
1 Aetherius vero Luxoensis episcopus, cuius supra meminimus, hoc ordine a civitate sua vel expulsus est, vel receptus.2 Clericus quidam exstitit ex Cenomannica urbe, luxuriosus nimis, amatorque mulierum, et gulae ac fornicationis, omnique immunditiae valde deditus. Hic mulieri [Al. mulieris] cuiusdam saepius scorto commixtus, comam capitis totondit, mutatoque virili habitu, secum in aliam civitatem deduxit, ut suspicio adulterii auferretur, cum inter incognitos devenisset.3 Erat enim mulier ingenua genere, et de bonis orta parentibus.4 Comperto autem post dies multos propinqui eius quae acta fuerant, ad ulciscendam humilitatem generis sui velocius properant, repertumque clericum vinctum custodiae mancipant; mulierem vero igni consumunt.5 Et, sicut cogit auri sacra fames, clericum sub pretio venundari procurant, ea videlicet ratione, ut aut esset qui redimeret, aut certe morti addiceretur obnoxius.6 Cumque haec Aetherio episcopo delata fuissent, misericordia motus, datis viginti aureis, eum ab imminenti exemit interitu.7 Igitur postquam vitae donatus est, profert se litterarum esse doctorem, promittens sacerdoti, quod si ei pueros delegaret, perfectos eos in litteris redderet.8 Gavisus auditu sacerdos, pueros civitatis collegit, ipsique delegat ad docendum.9 Denique cum iam honoraretur a civibus, et pontifex ei aliquid terrae vinearumque largitus fuisset, ac per domos parentum eorum quos erudiebat, invitaretur, reversus ad vomitum, unius pueruli matrem, immemor anterioris iniuriae, concupiscit.10 Quod cum pudica viro mulier declarasset, coniuncti parentes eius gravissimis clericum tormentis subdentes, interimere voluerunt.11 Quem sacerdos iterum misericordia motus, castigatum verbis lenibus liberavit, honorique restituit.12 Sed mens laeva nunquam ad bonitatem potuit inclinari, sed potius factus est eius inimicus, a quo saepius fuerat de morte redemptus.13 Coniunctus est enim archidiacono civitatis, et se episcopatu dignum proferens, episcopum molitur occidere.14 Locatoque clerico, qui eum bipenne percuteret, ipsi ubique discurrunt, mussitant, amicitias clam illigant, proferunt praemia, ut si sacerdos obiret, ipse succederet.15 Sed misericordia Domini anticipavit eorum perfidiam, crudelitatemque iniquorum hominum veloci pietate repressit.16 Die vero quo sacerdos operarios in agro aggregaverat ad sulcandum, clericus antedictus cum securi prosequitur sacerdotem nihil de his penitus scientem.17 Tandem igitur haec advertens: Quid tu, inquit, me attentius cum hac bipenne prosequeris? At ille timore perterritus, ad genua viri provolvitur, dicens: Fortis esto, sacerdos Dei.18 Nam scias me emissum ab archidiacono ac praeceptere, ut te securi percuterem.19 Quod cum saepius facere voluissem, et ictum dextra suspensa librarem, tegebantur tenebris oculi mei, et aures obserabantur, totumque corpus tremore quatiebatur; sed et manus absque virtute erant, et quae optabam implere non poteram: cum vero manus deposuissem, nihil mali sentiebam omnino.20 Cognovi enim quoniam tecum est Dominus, eo quod non potui aliquid tibi nocere.21 Haec eo dicente, flevit sacerdos, imponens silentium clerico, reversusque domum coenae discubuit.22 Qua exacta, in strato suo quievit, habens circa lectum suum multos lectulos clericorum.23 Denique diffisi hi de clerico, per se nefas perficere cogitantes, nova argumenta machinantur, per quae, aut eum vi exstinguerent, aut certe crimen, quo a sacerdotio divelleretur, imponerent.24 Interea quiescentibus cunctis, media fere nocte cubiculum sacerdotis irrumpunt, exclamantes voce magna, atque dicentes vidisse se mulierem a cubiculo egredi, ipsamque ob hoc dimisisse, dum ad episcopum festinassent.25 Et sane pars haec et consilium diaboli fuit, ut in tali aetate crimen imponerent sacerdoti, qui erat fere septuaginta annorum.26 Nec mora, coniuncto secum iterum antedicto clerico, alligatur sacerdos catenis ab eius manibus, de cuius collo saepius vincula discusserat, et arduae custodiae mancipatur ab eo, quem de coenosis carceribus plerumque liberaverat.27 At ille cognoscens inimicos sibi vehementer invaluisse, Domini misericordiam cum lacrymis in vincula compactus exorat.28 Mox opprimuntur somno custodes, solutisque divinitus vinclis, de custodia procedit innoxius, noxiorum frequentissimus liberator: deinde dilapsus, ad regnum Guntchramni regis transiit.29 Quo discedente, liberius iam coniuncti satellites ad regem Chilpericum properant pro episcopatu petendo, multa crimina de episcopo proloquentes, addentes ista: In hoc cognosce, rex gloriosissime, vera esse haec quae dicimus, quia mortem pro sceleribus timens ad fratris tui transiit regnum.30 Quod ille non credens, hos ad civitatem redire iubet.31 Dum haec agerentur, moesti cives de pastoris absentia, cognoscentes omnia quae de eo acta fuerant per invidiam et avaritiam perpetrata, apprehensum cum satellite archidiaconum iniuriae subdentes, ad regem petierunt, ut reciperent sacerdotem suum.32 At rex legatos fratri suo dirigit, asserens nihil se criminis in episcopo reperisse.33 Tunc Guntchramnus rex, ut erat benignus et profluus ad miserandum, multa ei munera contulit, dans etiam epistolas per omnes episcopos regni sui, ut peregrinum aliquo pro Dei intuitu consolarentur. 34 Tunc circumiens civitates, tanta ei a sacerdotibus Dei collata sunt, tam in vestibus quam in auro, ut vix civitati quae meruerat posset inferri; impletumque est illud quod ait Apostolus: Quia diligentibus Deum omnia concurrunt in bonum (Rom. VIII, 28).35 Nam huic peregrinatio divitias attulit, et exsilium opes multas invexit.36 Posthaec regrediens a civibus cum tali honore susceptus est, ut prae gaudio flerent, et benedicerent Deum, qui tandem ecclesiae tantum restituit sacerdotem.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXXV. <<< >>> XXXVII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVI.