monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXXIV. <<< >>> XXXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XXXV.
1 Dum autem haec agerentur, nuntiatur reginae puerum qui mortuus fuerat, maleficiis et incantationibus fuisse subductum, ibique Mummolum praefectum, quem iam diu regina invisum habebat, conscium esse.2 Unde factum est, ut epulante eo in domo sua, quidam de aulicis regis puerum dilectum sibi, qui a dysenteria correptus fuerat, lamentaretur.3 Cui praefectus respondit: Habetur mihi herba in promptu, de qua si dysentericus hauriat, quamlibet desperatus sit, mox sanatur.4 Nuntiatis his reginae, maiore furore succenditur.5 Interea apprehensas mulieres urbis Parisiacae tormentis applicat, ac verberibus cogit fateri quae noverant.6 At illae confitentur se maleficas esse, et multos occumbere letho se fecisse testatae sunt, addentes illud, quod nulla ratione credi patior: Filium, aiunt, tuum, o regina, pro Mummoli praefecti vita donavimus.7 Tunc regina tormentis gravioribus mulieribus affectis, alias enecat, alias incendio tradit, alias rotis ossibus confractis innectit.8 Et sic Compendium villam una cum rege secessit, ibique universa regi quae de praefecto audierat revelavit.9 Rex vero missis pueris iussit eum arcessiri, discussumque catenis onerant, et suppliciis subdunt.10 Trabi post tergum revinctis manibus appenditur, et ibi quid maleficii noverit, interrogatur.11 Sed nihil de his quae superius memoravimus, confitetur.12 Hoc tamen protulit saepius se inunctiones et potiones, quae ei regis reginaeque gratiam praeberent, ab his mulieribus suscepisse.13 Depositus igitur de poena, vocat ad se lictorem, dicens: Nuntia domino meo regi, quia nihil mali sentio de his quae illata sunt.14 His auditis rex: Verumne est, inquit, hunc esse maleficum, si de his nihil est laesus poenis? Tunc extensus ad trochleas, tandiu loris triplicibus caesus est, quoadusque ipsi lassarentur tortores: posthaec sudes ungulis manuum pedumque defigunt.15 Cumque in hoc causa ageretur, ut ad decidendam cervicem eius gladius immineret, a regina vitam obtinuit, sed non fuit minor morte humilitas subsecuta.16 Nam impositus plaustro, ad Burdegalensem urbem, in qua ortus fuerat, ablata omni facultate, transmittitur; in via vero ictuatus sanguine, vix accedere quo iussus est valuit.17 Sed non post multum tempus spiritum exhalavit.18 Posthaec regina apprehenso pueruli thesauro, tam vestimenta quam reliquas species, vel ex serico, aut quocunque vellere invenire potuit, igne consumpsit; quod ferunt quatuor plaustra levasse: aurum vero et argentum fornace conflatum reposuit, ne aliquid integrum remaneret, quod ei planctum filii in memoriam revocaret.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38