monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XXXIV.

1 Legati iterum ab Hispania venerunt, deferentes munera, et placitum accipientes cum Chilperico rege, ut filiam suam, secundum conniventiam anteriorem, filio regis Leuvichildi tradere deberet in matrimonium: denique dato placito, et omnibus pertractatis, legatus ille reversus est.2 Sed Chilperico regi egresso de Parisiis, ut in pagum Suessionicum accederet, novus luctus advenit.3 Filius enim eius, quem anno superiore sacro baptismate abluerat, a dysenteria correptus, spiritum exhalavit.4 Hoc enim fulgor ille, quem superius ex nube dilapsum memoravimus, figuravit.5 Tunc cum immenso fletu regressi Parisios, sepelierunt puerum, mittentes post legatum, ut reverteretur, scilicet ut placitum quod posuerat prolongaret, dicente rege: Ecce planctum in domo sustineo, et qualiter nuptias filiae celebrabo? Voluit enim tunc aliam filiam illuc dirigere, quam de Audovera habebat, et eam in monasterio Pictavensi posuerat.6 Sed illa distulit, resistente praecipue beata Radegunde, et dicente: Non est enim dignum, ut puella Christo dicata iterum ad saeculi voluptates revertatur.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38