monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXXII. <<< >>> XXXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XXXIII.
1 Anno nono Childeberti regis partem Massiliae Guntchramnus rex ipsi nepoti suo refudit.2 Legati principis Chilperici de Hispaniis regressi, nuntiaveverunt provinciam Carpitaniam graviter a locustis fuisse vastatam, ita ut non arbor, non vinea, non silva, non fructus aliquis, aut quidquam viride remaneret, quod non a locustis everteretur.3 Aiebant enim inimicitias illas, quae inter Leuvichildum et filium suum pullulaverant, vehementer augeri.4 Lues quoque magis in illis partibus saeviens multa loca devastabat, sed maxime apud urbem Narbonensem validius desaeviebat, et iam tertio anno, quod ibidem apprehenderat et requieverat, populique revertentes a fuga, iterum morbo consumpti sunt.5 Nam et Albigensis civitas maxime ab hoc incommodo laborabat.6 His diebus apparuerunt a parte Aquilonis nocte media radii multi, fulgore nimio relucentes, qui ad se venientes iterum separabantur, usquequo evanuerunt.7 Sed et coelum ab ipsa septentrionali plaga ita resplenduit, ut putaretur auroram producere.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38