monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXXI. <<<     >>> XXXIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XXXII.

1 Ante paucos autem menses Leudastes in Turonicum cum praecepto regis advenit, ut uxorem reciperet, ibique commoraretur.2 Sed et nobis epistolam sacerdotum manu subscriptam detulit, ut in communionem reciperetur.3 Sed quoniam litteras reginae non vidimus, cuius causa maxime a communione remotus fuerat, ipsum recipere distuli, dicens: Cum reginae mandatum suscepero, tunc eum recipere non morabor.4 Interea ad eam dirigo; quae mihi scripta remisit, dicens: Compressa a multis aliud facere non potui, nisi ut eum abire permitterem: nunc autem rogo, ut pacem tuam non mereatur, neque eulogias de manu tua suscipiat, donec a nobis quid agi debeat, plenius pertractetur.5 At ego haec scripta relegens, timui ne interficeretur; accersitoque socero eius haec ei innotui, obsecrans ut se cautum redderet, donec reginae animus leniretur.6 Sed ille consilium meum, quod pro Dei intuitu simpliciter insinuavi, dolose suscipiens, cum adhuc nobis esset inimicus, noluit agere quae mandavi: impletumque est illud proverbium, quod quemdam senem narrantem audivi: « Amico inimicoque bonum semper praebe consilium, quia amicus accipit, inimicus spernit.7 » Spreto ergo hoc consilio, ad regem dirigit, qui tunc cum exercitu in pago Miglidunensi degebat: deprecatusque est populum, ut regi preces funderet, ut eius praesentiam mereretur.8 Deprecante igitur omni populo, rex se videndum ei praebuit.9 Prostratusque pedibus eius veniam flagitavit, cui rex: Cautum, inquit, te redde paulisper, donec visa regina conveniat qualiter ad eius gratiam revertaris, cui multum inveniris esse culpabilis.10 At ille, ut erat incautus ac levis, in hoc fidens, quod regis praesentiam meruisset, rege Parisios revertente, die Dominico in ecclesia sancta reginae pedibus provolvitur, veniam deprecans.11 At illa trendens et exsecrans aspectum eius, a se repulit, fusisque lacrymis, ait: Et quia non exstat de filiis, qui criminis mei causas inquirat, tibi eas, Iesu Domine, inquirendas committo.12 Prostrataque pedibus regis, adiecit: Vae mihi, quae video inimicum meum, et nihil ei praevaleo! Tunc repulso eo a loco sancto, Missarum solemnia celebrata sunt.13 Igitur egresso rege cum regina de ecclesia sancta, Leudastes usque ad plateam est prosecutus, inopinans quid ei accideret; domosque negotiantum circumiens, species rimatur, argentum pensat, atque diversa ornamenta prospicit, dicens: Haec et haec comparabo, quia multum mihi aurum argentumque resedit.14 Ista illo dicente, subito advenientes reginae pueri, voluerunt eum vincire catenis.15 Ille vero evaginato gladio, unum verberat; reliqui exinde succensi felle, apprehensis parmis et gladiis super eum irruerunt.16 Ex quibus unus librans ictum, maximam partem capitis eius a capillis et cute detexit.17 Cumque per pontem urbis fugeret, elapso inter duos axes, qui pontem faciunt, pede, effracta oppressus est tibia, ligatisque post tergum manibus, custodiae mancipatur; iussitque rex ut sustentaretur a medicis, quoadusque ab his ictibus sanatus, diuturno supplicio cruciaretur.18 Sed cum ad villam fiscalem ductus fuisset, et computrescentibus plagis extremam ageret vitam, iussu reginae in terram proiicitur resupinus, positoque ad cervicem eius vecte immenso, ab alio ei gulam verberant, sicque semper perfidam agens vitam, iusta morte finivit.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38