monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXX. <<<     >>> XXXII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XXXI.

1 Denique Chilpericus rex legatos nepotis sui Childeberti suscepit, inter quos primus erat Egidius Rhemensis episcopus; quibus intromissis ad regem, data suggestione, dixerunt: Pacem quam cum domino nostro nepote tuo fecisti, petit a te omnimodis conservari; cum fratre vero tuo pacem habere non potest, quia partem Massiliae ei post mortem abstulit patris, fugacesque suos retinet, nec eos vult ei remittere; ideo Childebertus nepos tuus charitatem, quam nunc tecum retinet, integre vult servare.2 Et ille: In multis, inquit, frater meus accessit culpabilis.3 Nam si ordinem rationis filius meus Childebertus inquirat, cognoscet protinus, quod huius colludio pater eius est interfectus.4 Haec eo dicente, Egidius episcopus ait: Si cum nepote tuo coniungeris, et ipse coniungitur tibi; commoto exercitu, ultio quae debetur super eum velocius inferetur.5 Quod cum iuramento firmassent.6 obsidesque inter se dedissent, discesserunt.7 Igitur fidens in promissis eorum Chilpericus, commoto regni sui exercitu, Parisios venit: ubi cum resedisset, magnum dispendium rerum incolis intulit.8 Berulfus vero dux cum Turonicis, Pictavis, Andegavisque, atque Namneticis, ad terminum Bituricum venit.9 Desiderius vero et Bladastes, cum omni exercitu Provinciae sibi commissae, ab alia parte Bituricum vallant, multum vastantes per quas venerunt regiones.10 Chilpericus vero iussit exercitum, qui ad eum accessit, per Parisios transire.11 Quo transeunte et ipse transiit, atque ad Miglidunense castrum abiit, cuncta incendio tradens atque devastans.12 Et licet exercitus nepotis sui ad eum non venisset, tamen duces et legati eius cum ipso erant.13 Tunc misit nuntios ad supradictos duces, dicens: Ingredimini Bituricum, et accedentes usque ad civitatem, sacramenta fidelitatis exigite de nomine nostro.14 Biturici vero cum quindecim millibus ad Mediolanense castrum confluunt, ibique contra Desiderium ducem confligunt; factaque est ibi strages magna, ita ut de utroque exercitu amplius quam septem millia cecidissent.15 Duces quoque cum reliqua parte populi, ad civitatem pervenerunt, cuncta diripientes vel devastantes; talisque depopulatio inibi acta est, qualis nec antiquitus est audita fuisse, ut nec domus remaneret, nec vinea, nec arbores, sed cuncta succiderent, incenderent, debellarent.16 Nam et ab ecclesiis auferentes sacra ministeria, ipsas incendio concremabant.17 Guntchramnus vero rex cum exercitu contra fratrem suum advenit, totam spem in Dei iudicio collocans.18 Qui die una iam vespere, misso exercitu, maximam partem de germani sui exercitu interfecit.19 Mane autem concurrentibus legatis, pacem fecerunt, pollicentes alter alterutro, ut quidquid sacerdotes vel seniores populi iudicarent, pars parti componeret, quae terminum legis excesserat: et sic pacifici discesserunt.20 Chilpericus vero rex cum exercitum suum a praedis arcere non posset, Rhotomagensem comitem gladio trucidavit; et sic Parisios rediit, omnem relinquens praedam, captivosque relaxans.21 At isti qui Biturigas obsidebant, accepto mandato ut reverterentur ad propria tantas praedas secum sustulerunt, ut omnis regio illa, unde egressi sunt, valde putaretur evacuata, vel [I. et] de hominibus, vel de ipsis pecoribus.22 Ingressus quoque exercitus Desiderii atque Bladastis per Turonicum, incendia, praedas et homicidia tanta fecerunt, sicut solet contra inimicos fieri; nam et captivos abduxerunt, de quibus spoliatos plurimos postea dimiserunt.23 Subsecutus est morbus pecorum hanc cladem, ita ut vix unicum remaneret; novumque esset si aliquis aut iumentum videret, aut cerneret buculam.24 Sed dum haec agerentur, Childebertus rex cum exercitu suo uno in loco residebat .25 Nocte autem quadam commoto exercitu, magnum murmur contra Egidium episcopum et duces regis minor populus elevavit, ac vociferari coepit, et publice proclamare: Tollantur a facie regis qui regnum eius venumdant, civitates illius dominationi alterius subdunt, populum ipsius principis alterius ditionibus tradunt.26 Dum haec et his similia vociferando proferrent, facto mane, apprehenso armorum apparatu, ad tentorium regis properant, scilicet ut apprehensis episcopo et senioribus, vi opprimerent, verberibus afficerent, gladiis lacerarent.27 Quo comperto, sacerdos fugam iniit, ascensoque equite [I. equo] ad urbem propriam tendit.28 At populus ille cum clamore sequebatur, proiiciens post eum lapides, evomensque convicia.29 Fuit tunc ei haec causa praesidium, quod hi paratos equites [Al. equos] non habebant.30 Attamen lassatis sociorum equis, solus pertendit episcopus, tanto timore perterritus, ut unam caligam de pede elapsam colligere non curaret: et sic usque civitatem veniens, se infra murorum Rhemensium septa conclusit.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXX. <<<     >>> XXXII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXI.