monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXVIII. <<< >>> XXX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XXIX.
1 Legati de Hispaniis reversi nihil certi renuntiaverunt, eo quod Leuvichildus contra filium suum seniorem in exercitu resideret.2 In monasterio autem beatae Radegundis, puella quaedam, nomine Disciola, quae beati Salvii Albigensis episcopi neptis erat, obiit hoc modo.3 Cum aegrotare coepisset, et ei assidue sorores aliae deservirent, venit dies ille quo migraret a corpore; et circa horam nonam ait sororibus: Ecce iam leviorem me sentio; ecce nihil doleo.4 Nunc autem non est necesse sollicitudini vestrae, ut mihi curae aliquid impendatis, sed potius discedite a me, quo facilius sopori relaxer.5 Haec audientes sorores eius, recesserunt parumper a cellula, et post paululum advenerunt.6 Denique stantibus illis coram ea, exspectabant quid ab illa elocutionis audirent.7 Ipsa autem expansis manibus benedictionem a nescio quo efflagitans, ait: Benedic, inquit, mihi, sancte ac famule Dei excelsi.8 Ecce enim iam tertio fatigaris hodie mei causa.9 Et cur, sancte, pro infirma muliercula crebras iniurias sustines? Interrogantibus vero illis, ad quem haec verba proferret, penitus non est effata.10 Tunc facto modico intervallo, emisit vocem magnam cum risu, et sic tradidit spiritum.11 Et ecce quidam energumenus, qui tunc ad beatae Crucis gloriam mundandus advenerat, arrepta manibus caesarie, collisit se in terram, dicens: Heu! heu! heu nobis, qui tale damnum perpessi sumus! vel licuisset prius causas inquirere, et sic de potestate nostra fuisset ablata haec anima! Inquirentibus vero his qui aderant, quod esset hoc verbum quod loquebatur, respondit: Ecce animam puellae Michael angelus suscepit, et ipse eam ad coelos evehit.12 Princeps vero noster, quem vos diabolum nominatis nihil in ea participatur.13 Post haec corpus aquis ablutum ita candore niveo refulgebat, ut nullum linteum reperire abbatissa potuisset in promptu, quod corpore candidius cerneretur, induta tamen linteis mundis, sepulturae mandata est.14 Nam et alia puella huius monasterii visum vidit, quod sororibus retulit.15 Putabat, inquit, se iter aliquod conficere, et erat ei votum ut ad fontem vivum gradiens perveniret.16 Cumque viam nesciret, vir quidam se obviam obtulit, dicens: Si, inquit, vis ad fontem vivum accedere, ego ero praevius itineris tui.17 At illa gratias agens, sequebatur praecedentem.18 Quibus ambulantibus, pervenerunt ad fontem magnum, cuius aquae tanquam aurum splendebant, herbae vero in modum diversarum gemmarum vernante luce radiabant.19 Et ait vir ad eam: Ecce fontem vivum, quem multo labore quaesisti.20 Satiare nunc ab eius fluentis, ut fiat tibi fons aquae vivae salientis in vitam aeternam.21 Cumque illa avide ex his aquis hauriret, ecce ab alia parte veniebat abbatissa, et denudatam puellam induit eam veste regia; quae tanta luce, auroque, et monilibus refulgebat, ut vix posset intendi, dicente sibi abbatissa: Sponsus enim tuus mittit tibi haec munera.22 Haec cum puella vidisset, compuncta est corde, et post dies paucos rogavit abbatissam, ut sibi in qua includeretur cellulam praepararet.23 At illa velociter perfecta, ait: Ecce, inquit, cellulam; quid nunc desideras? Puella vero petiit, ut recludi permitteretur.24 Quod cum ei praestitum fuisset, congregatis virginibus cum magno psallentio, accensis lampadibus, tenente sibi beata Radegunde manum, ad locum usque perducitur: Et sic vale faciens omnibus, et osculans singulas quasque, reclusa est.25 Obstructoque aditu per quem ingressa fuerat, ibi nunc orationi ac lectioni vacat.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXVIII. <<< >>> XXX.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIX.