monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXV. <<< >>> XXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XXVI.
1 Guntchramnus quoque dux Arvernum cum supradictis thesauris reversus, ad Childebertum regem abiit.2 Cumque exinde regrederetur cum uxore et filiis, a Guntchramno rege comprehensus retinebatur, dicente sibi rege: Tua invitatio Gundovaldum adduxit in Gallias, et ob hoc ante hos annos abisti Constantinopolim.3 Cui ille: Mummolus, inquit, dux tuus ipse suscepit eum, et in Avenione secum retinuit.4 Nunc autem permitte me, et adducam ipsum tibi, et tunc immunis ero ab his quae imputantur mihi.5 Cui rex ait: Non permittam te abire, nisi dignas luas poenas pro his quae commisisti.6 At ille cernens se morti propinquum, ait: Ecce filium meum, suscipe illum, et sit obses pro his quae promitto domino meo regi; et nisi Mummolum adducam tibi, perdam parvulum meum.7 Tunc rex permisit eum abire, retento secum eius infantulo.8 At ille, assumptis secum Arvernis atque Vellavis, Avenionem abiit.9 Sed astu Mummoli, naves in Rhodano infirmae praeparatae sunt, ascendentesque simpliciter, ut in medio amnis venerunt, impletis navibus mergebantur.10 Tunc in periculo positi, alii nando evaserunt, nonnulli vero arreptis ipsarum navium tabulis attigerunt littus.11 Plerique autem, quorum minor fuit astutia, in amne demersi sunt.12 Guntchramnus vero dux advenit Avenionem.13 Providerat enim Mummolus, postquam infra muros urbis illius est ingressus, ut quia pars parva residebat, quae non vallabatur a Rhodano, educta ex eo parte, locus ille totus hoc alluvio muniretur: in quo loco fossas magnae profunditudinis fodit, praeparatosque dolos aqua decurrens operuit.14 Tunc adveniente Guntchramno, ait ex muro Mummolus: Si fides est integra, veniat ille ab una parte ripae, et ego ex alia, et quod voluerit eloquatur.15 Quo cum convenissent, ait Guntchramnus econtra, hoc enim brachium fluminis inter utrumque erat positum: Si licet, inquit, vadam; quia sunt aliqua quae inter nos secretius conferantur.16 Cui ille: Veni, ait, ne timeas.17 Ingressus cum uno amicorum suorum ut erat loricae pondere aggravatus, illico amicus ille, ut foveam amnis attigit, sub aquis demersus nusquam comparuit.18 Guntchramnus vero cum demergeretur atque portaretur ab unda veloci, unus de astantibus, porrecta manui eius hasta, eum littori reddidit.19 Et tunc illatis sibi conviciis, ipse et Mummolus discesserunt.20 Obsidente quoque Guntchramno ipsam urbem cum exercitu Guntchramni regis, nuntiata sunt haec Childeberto.21 At ille ira commotus, cur haec non iussus ageret, Gundulfum superius (Cap. 11) dictum illuc direxit.22 Qui, amota obsidione, Mummolum Arvernis adduxit: sed post paucos dies Avenionem regressus est.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38