monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXIV. <<< >>> XXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XXV.
1 Anno octavo Childeberti regis, pridie Kalendas Februarias, cum die Dominico apud urbem Turonicam ad matutinas signum commotum fuisset, et populus surgens ad ecclesiam conveniret, coelo nubilo, cum pluvia globus magnus ignis [Al. igneus] de coelo dilapsus, in spatio multo cucurrit in aera; qui tantam lucem dedit, ut tanquam media die omnia cernerentur: quo iterum in nubem suscepto, nox successit.2 Aquae vero extra solitum invaluerunt, nam tantam inundationem Sequana Matronaque circa Parisios intulerunt, ut inter civitatem et basilicam sancti Laurentii naufragia saepe contingerent.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38