monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXIII. <<< >>> XXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XXIV.
1 Nova iterum contra Theodorum episcopum bella consurgunt.2 Nam Gundovaldus, qui se filium Chlothacharii regis esse dicebat, de Constantinopoli veniens, Massiliam est advectus: de cuius origine quaedam strictim libuit memorare.3 Hic cum natus esset in Galliis, et diligenti cura nutritus, ut regum istorum mos est, crinium flagellis per terga demissis, litteris eruditus, Childeberto regi a matre repraesentatur, dicente ea: Ecce, inquit, nepotem tuum, Chlothacharii regis filium.4 Et quia invisus habetur patri, suscipe eum, quia caro tua est.5 Quem ille, eo quod ei filii non essent, accipiens, retinebat secum.6 Nuntiantur haec regi Chlothachario, misitque fratri nuntios, dicens: Dimitte puerum ut veniat ad me.7 Nec moratus ille iuvenem fratri direxit.8 Quo viso, Chlothacharius iussit tonderi comam capitis eius, dicens: Hunc ego non generavi.9 Igitur post Chlothacharii regis obitum, a Chariberto rege susceptus est: quem Sigibertus arcessitum, iterum amputavit comam capitis eius, et misit eum in Agrippinensem civitatem, quae nunc Colonia dicitur.10 Ille quoque ab eo loco delapsus, dimissis iterum capillis, ad Narsetem abiit, qui tunc Italiae praeerat ibique uxore accepta, filios procreavit, et ad Constantinopolim accessit.11 Inde, ut ferunt, post multa tempora, a quodam invitatus ut veniret in Gallias, Massiliam appulsus, a Theodoro episcopo susceptus est.12 Et ab eodem etiam acceptis equitibus [I. equis], Mummolo duci coniunctus est.13 Erat autem tunc Mummolus in civitate Avennica, sicut supra iam diximus (Cap. 1).14 Guntchramnus vero dux apprehensum Theodorum episcopum in custodiam pro hac causa detrusit, reputans cur hominem extraneum intromisisset in Gallias, voluissetque Francorum regnum imperialibus per haec subdere ditionibus.15 At ille epistolam, ut aiunt, manu maiorum Childeberti regis subscriptam, protulit, dicens: Nihil per me feci, nisi quae mihi a dominis nostris et senioribus imperata sunt.16 Custodiebatur igitur sacerdos in cellula, nec permittebatur ecclesiae propinquare.17 Quadam vero nocte, dum attentius oraret ad Dominum, refulsit cellula nimio splendore, ita ut comes qui erat custos eius, ingenti pavore terreretur; visusque est super eum lucis immensae globus per duarum horarum spatium.18 Mane autem facto, narrabat haec comes ille caeteris qui cum eo erant.19 Posthaec autem ductus est ad Guntchramnum regem cum Epiphanio episcopo, qui tunc Langobardos fugiens, Massiliae morabatur, scilicet quod et ipse conscius huius causae fuisset.20 Discussi igitur a rege, in nullo inventi sunt crimine.21 Rex tamen iussit eos sub custodia degere, in qua post multa supplicia, Epiphanius episcopus obiit.22 Gundovaldus vero in insulam maris secessit, exspectans eventum rei.23 Guntchramnus vero dux cum duce Guntchramni regis res Gundovaldi divisit, et secum in Arvernum detulit immensum, ut ferunt, argenti pondus, et auri, et reliquarum rerum.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38