monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XXI. <<<     >>> XXIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XXII.

1 Rex igitur Chilpericus pervasis civitatibus fratris sui, novos comites ordinat, et cuncta iubet sibi urbium tributa deferri: quod ita impletum fuisse cognovimus.2 His diebus apprehensi sunt duo homines a Nonnichio Lemovicinae urbis comite, deferentes ex nomine Charterii Petrogoricae urbis episcopi litteras, quae multa improperia loquebantur in regem: in quibus inter reliqua erat insertum, quasi quereretur sacerdos se a paradiso ad inferos descendisse; scilicet quod a regno Guntchramni in Chilperici fuerit ditiones commutatus.3 Has litteras cum his hominibus iam dictus comes sub ardua custodia regi direxit.4 Rex vero patienter propter episcopum mittit, qui eum suo conspectui praesentarent, discussurus utique si vera essent quae ei opponebantur, an non. Adveniente vero episcopo, rex homines illos cum litteris repraesentat; interrogat sacerdotem, si ab eo directae fuerint.5 Negat ille a se directas.6 Interrogantur vero homines a quo eas acceperint.7 Frontunium diaconum proferunt.8 Interrogatur sacerdos de diacono.9 Respondit sibi eum esse praecipuum inimicum, nec dubitari debere ipsius esse nequitias, qui contra eum saepius causas commovisset iniquas.10 Adducitur diaconus sine mora; interrogatur a rege, confitetur super episcopum, dicens: Ego hanc epistolam episcopo iubente dictavi.11 Proclamante vero episcopo, et dicente quod saepius hic ingenia quaereret, qualiter eum ab episcopatu deiiceret, rex misericordia motus, commendans Deo causam suam, cessit utrisque, deprecans elementer episcopum pro diacono, et supplicans ut pro se sacerdos oraret: et sic cum honore urbi remissus est.12 Post duos vero menses Nonnichius comes, qui hoc scandalum seminaverat, sanguine percussus interiit; resque eius, quia absque liberis erat, diversis a rege concessae sunt.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38