monumenta.ch > Gregorius Turonensis > V. > CAPUT 21 > XVII. INCIPIT DE SANCTO NICETIO TREVERORUM EPISCOPO. > 13. > CAPUT 3 > CAPUT 1 > XXII. > XIV. > 67. > 9. > IX. > XLVI. > XXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XX. <<<     >>> XXII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XXI.

1 Haec in hoc anno iterato signa apparuerunt.2 Luna eclipsim passa est; infra Turonicum territorium verus de effracto pane sanguis effluxit; muri urbis Suessionicae corrnerunt; apud Andegavam urbem terra tremuit; infra muros vero Burdegalensis oppidi ingressi lupi canes devoraverunt, nequaquam homines metuentes; per coelum ignis discurrere visus est.3 Sed et Vasatensis civitas incendio concremata est, ita ut ecclesiae vel domus ecclesiasticae vastarentur.4 Ministerium tamen omne ereptum fuisse cognovimus.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.38