monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., , XIX. <<< >>> XXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEXTUS., XX.
1 Eo anno Chrodinus obiit, vir magnificae bonitatis et pietatis, eleemosynarius valde, pauperumque refector, profluus ditator ecclesiarum, clericorumque nutritor.2 Nam saepe a novo fundans villas, ponens vineas, aedificans domos, culturas erigens, vocatis episcopis quorum erat parva facultas, dato epulo, ipsas domos cum cultoribus et culturis, cum argento, peristromatibus, utensilibus, ministris et famulis benigne distribuebat, dicens: Sint haec Ecclesiae data, ut dum de his pauperes reficiuntur, mihi veniam obtineant apud Deum.3 Multa autem et alia bona de hoc viro audivimus, quae insequi longum est Transiit autem aetate septuagenaria.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.38